Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Plures anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, uenerabilem feminam, recenti adhuc uulnere consolatus sum. quartae aestatis circulus uoluitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere uirium potui, in illo tunc dolore consumpsi. ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae breuem epistulam dedi erubescens ad disertissimum uirum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum uiderer, quam stulta iactantia docere perfectum.

nunc mihi, fili Oseane, uolenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro nouitate uirtutum ueterem materiam nouam faciam. in illis enim uel parentis affectus uel maeror auunculi uel desiderium mariti temperandum fuit et pro diuersitate personarum diuersa de scripturis adhibenda medicina.