Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor et Rapsaces et Nabuzardan et Olofernes in te occidantur, numquam nostra auxilia postulares, si in te uiuerent. sed quia illi mortui sunt et cum Zorobabel et Iesu, filio Iosedech, sacerdote magno, cum Esdra quoque et Neemia ruinas Hierusalem aedificare coepisti non mittens mercedes in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in caelestibus parans, idcirco nostras appetis amicitias, quos Christi famulos arbitraris.

sanctam filiam meam Theodoram, sororem beatae memoriae Lucini, per se commendatam meo sermone commendo, ut in coepto itinere non lassetur, ut ad terram sanctam multo per heremum labore perueniat, ut non putet perfectam esse uirtutem exisse de Aegypto, sed per innumerabiles insidias ad montem Nabo et ad Iordanem fluuium perueniri, ut accipiat secundam in Galgala circumcisionem, ut illi Hiericho corruat sacerdotalium tubarum subuersa clangoribus, ut iuguletur Adonibezec, ut Gai et Asor pulcherrimae quondam corruant ciuitates. fratres, qui nobiscum in monasteriolo sunt, te salutant. sanctos, qui nos diligere dignantur, per te oppido salutamus. [*]( 1 Matth. 5, 28 3cf.Ioh.4,35 5 cf. IV Reg. c. 24 et 25 6 cf. IV. Reg. ) [*]( c.18 et 19 cf. IV Reg. c. 25 cf. Iud. scf. IetllEsr. lOcf. Agg. 1,6 cf. Matth. 6, 20. Luc. 12, 33 14 cf. Num. c. 33 17 cf. Ios. c. 4-5 18 cf. Ios. c. 6 19 cf. ludd. 1, 5—7 cf. Ios. c. 8 cf. Ios. c. 11 ) [*]( 1 concupiscendam C; add. eam BXB2 2 mecatus B1 B* unde et Bx 3 praeparatae 2 4 sint (add. iam s. I. m2) B1 5 nabu (oC) cod. CB1 6 rabsaces DB2 nabuzardant C nabizardan Bla.c.m2 olophernes B2 olofernis C nostra numquam B1 8 zorababel B1 hiesu 2D cum iesu C iosedehec C iosedec k 9 hesdra 2 eszra k ezra cet. iherus. BlB2 10 non 2 ne Bla.e.m2 nec cet. mittens ex mittes 2 mittis cet. saculum B1 sacellum B2 11 parans 2 paras cet. 12 sancta filia D meam om. Dk sor. -13 Luc. om. B2 13 se ex te B2 ■ * 14 in coepto Ck in cepto B2 in cepto uel incepto cet. laxetur D ut] et B2 I 16 aegypto Ck egypto 2p.c\'.DB2 egipto Za.c.B1 nebo 2 naboth BIBa 1 17peruenireap.e. m2 J32 18 illi om. B2 iericho CB2 iherico B1 taibarum D 19 adonibezech 2BXB2 Adonisedec c: gai C gaz k hai Blp.c.m2B2 ai cet. aser k Azor g 20 concidant B1 21 sunt in mon. sunt (alt. sunt eras.) 2 monasterio f sunt s. l. B dignatur C 22 oppido] s. l. add. -i-ualde m2k opido ex opidum 2 )

37