Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Considerandum quoque, quod Abrahae a caede hostium reuertenti, quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur, non deuia Hierusalem, sed oppidum metropoleos Sichim in itinere fuerit, de quo in euangelio quoque legimus: erat autem Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant ibi. nec refert, utrum Salem an Salimnominetur, cum [*]( o ) uocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei et pro uoluntate lectorum ac uarietate regionum eadem uerba diuersis sonis atque accentibus proferantur.

Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui in tantum non recipiunt spiritum sanctum uel angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum hominis nomen adscribant.