Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec esse mirum, si Melchisedech uictori Abraham obuiam processerit et in refectionem tam ipsius quam pugnatorum eius panem uinumque protulerit et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc iure debuerit et decimas praedae atque uictoriae acceperit ab eo siue — quoniam habetur ambiguum — ipse dederit ei decimas substantiae suae et auitam largitatem ostenderit in nepotem.

utrumque enim intellegi potest et iuxta Hebraicum et iuxta septuaginta interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliarum j et Abrahae dederit decimas substantiae suae, quamquam apostolus in epistula ad Hebraeos apertissime definiat non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas diuitiarum eius, sed de spoliis hostium partem accepisse pontificem..