Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua et nudatus atque derisus a maiore filio typum saluatoris praebuit et populi Iudaeorum, Samson quoque, amator meretricis et pauperis Dalilae, multo plures hostium mortuus quam uiuus occiderit, ut Christi exprimeret passionem, omnesque paene sancti et patriarchae ac prophetae in aliqua re figuram expresserint saluatoris, sic et Melchisedech, eo . quod Chananaeus fuerit et non de genere Iudaeorum, in typum praecessisse sacerdotii filii dei, de quo dicitur in centesimo nono psalmo: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem [*]( 4cf. Gen.14,18 5 cf. Hebr. 7, 3.11 6 cf. Gen. 4, 4 cf. Gen. 5, 22-24 cf. Gen. 8, 20-22 7 cf,Hiob l, 1—5 11 cf. Gen. 9,21—27 13 cf. Iudd.16, 30 19 Ps. 109, 4 ) [*]( 1 diuert. Qc\\N,Bp.c.m2 deuers. n competum Q compitum D conputum N diceretN 2 can (nn ó) aneum ólN B 2 hierosolimae Qf hierusolyme D hierusolimae (e N) bqN hyerusolime rt iherosolime B 3 primo Q postea-Hier. om. Ó hyersl n ihrlm B hierosolima / 4 esse] est Q discribatur / describebatur õ 5 pr. et] ac ex ad Q cerem. d caerem. q et gen.] ad genus Q et non de genere B aron ó 6 habel D enoc <5q placuer B domino N 7 opt. Df ob (p N) tulerunt qN iob (non hiob) codd. legeremus n/ legimus <3 B legamus f et ipse ó 8 fuit B alt. et s. I. N,m2B cotidie dDNB quot. g 9 immolarit fNB —uerit Q -ret. cet. iob (non hiob) codd. 10 essau Ó licet et qDB ebrei atumnant <3 11 autem et N inhebr. B inebr. est QN in domo sua om. ó et] ac ó 12 dirissus Õ maiori / minori ex mori N mediano qDB noe tipum N salu. praeb.] tenuit saluatoris N et in ras. 4 litt. m2 B, om. N et Cham g 13 multa D 14 moriturus d occiderat !2p.c. occidit g 15 omnes quoque ó omnes quippe N poene /, om. N et om. n ac proph. om. n ac] et dN in aliqua re] his aliquam N 16 expresserunt g salu. om. N sic (= sicut) a et om. f melchisedehc N 17 can. (nn <5) aneus ndfNB fuerat ó praecessissent Na.r., om. D 18 sacerdoti / sacerdotis DB de] in / dicatur Q centensimo q. )

16
Melchisedech.

ordinem autem eius multis modis interpretantur: quod solus et rex fuerit et sacerdos et ante circumcisionem functus sacerdotio, ut non gentes ex Iudaeis, sed Iudaei a gentibus sacerdotium acceperint, neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt, sed oleo exultationis et fidei puritate, neque carnis et sanguinis uictimas immolarit et brutorum animalium exta susceperit, sed pane et uino, simplici puroque sacrificio, Christi dedicauerit sacramentum, et multa alia, quae epistolaris breuitas non recipit.