Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Statimque in fronte Geneseos primam omeliarum Origenis repperi scriptam de Melchisedech, in qua multiplici sermone disputans illuc deuolutus est, ut eum angelum diceret, isdemque paene argumentis, quibus scriptor tuus de spiritu sancto, ille de supernis uirtutibus est locutus. transiui ad Didymum, sectatorem eius, et uidi hominem pedibus in magistri isse sententiam.

uerti me ad Hippolytum, Irenaeum, Eusebium Caesariensem et Emisenum, Apollinarem quoque et nostrumEustathium, qui primus Antiochenae episcopus ecclesiae contra Arrium clarissima tuba bellicum cecinit, et deprehendi horum omnium opiniones diuersis argumentationibus j [*]( 1 pr. uel om. n des n scriptura Q,B(a ex e) uidetur / responde (ras. 1 litt.) am / 2 noli desimulari Õ me peric.] periculome Q me graui periculo d periculose N et fiN).. om. d ET DN flHÂć,,/r.J.f}ų.mn recte scriptum in /, cet. uariant 3 miscere in ras. m2 B misceri Q misceret n mescire qD tractaui i2qJ9 trachtaui 6 curaui in ras. m2 B quodc.] cumque 6 dixisset / reprehensiores D -surus q -sionis Q-sione / 4 hab. for.] haberem Õ habituros DN,fa.c., om. Q fore DB,Np.r. legissem aepistolam d epla N legeret q inuenisse / 5 coniuratum DB 6 praedicatorem N resolui Q uolui / libr. uet. Õ 7 ibi Q / de om. Q consilium N 8 statim n prima N in prima 6DB omel. Q (cf. epist. XXXIII) omil. nq homel. DI.B homeliorum iV homil. ghumil. d 9 reperi 5 scriptas Q scrip (b n) turn nD B scriptum esse a melchys. n 10 deuolutum q eum om. Õ hisdemque nQfN hiisdem Õ his idemque B iisdemque g 11 poene argumentum / 12 loco est 6 secutus nq didym. N dydym. / didim. cet. 13 penitus q isse sent.] sent. deuolutum Õ isse] esse q ipsa N sententia Np.r. uertit N 14 hyppolit. Q hipolit. 6 yppolit. nDf ypolit. N ippolit. q ipolit. B hireneum fN hyreneum (y in ras. m2 B) QB hirineum Õ hyrineum n hereneum D hirintum q cesar. nfNB cessar. (3 15 appoll. Q apol. N nostrum et DB nostrum n Eust. nostr. g eustathium / -chium n -chum 6 -sium cet. prius DB antiochynae Q antiocene fB anthiocene DN ant (th n) iochiae (e q) ndq 16 eccl. episc. g episc. om. f eccl.] add. fuit q fuit et DB Arium g tuba om. 6 bellicam q bella 0 17 omn. hor. d harum N )

15
ac deuerticulis ad unum conpetum peruenisse, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Hierosolymae, quae primum Salem, postea Iebus, ad extremum Hierusalem appellata sit, nec mirum esse, si sacerdos dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus cerimoniis et genere Aaron, cum Abel quoque et Enoch et Noe placuerint deo et uictimas obtulerint et in Iob uolumine legerimus, quod ipse et oblator munerum fuerit et sacerdos et cottidie pro filiis suis hostias immolarit. et aiunt ipsum quoque Iob non fuisse de genere Leui, sed de stirpe Esau, licet aliud Hebraei autument.