Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Misisti mihi uolumen adsopcotov et nescio, utrum tu de titulo nomen subtraxeris an ille, qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem noluerit confiteri. quod cum legissem, intellexi famosissimam quaestionem super pontifice Melchisedech illuc plurimis argumentis esse perductam, ut docere conatus sit eum, qui benedixerit tanto patriarchae, diuinioris fuisse naturae nec de hominibus aestimandum.

et ad extremum ausus est dicere spiritum sanctum occurrisse Abrahae et ipsum esse, qui sub hominis figura uisus sit. quomodo autem spiritus sanctus panem uinumque protulerit et decimas praedae, quas Abraham uictis quattuor regibus reportarat, acceperit, omnino tangere noluit; petisque, ut, quid [*](6 cf. Gen. 14, 18-20 ) [*](n = Cheltenhamensis 12261 s. VIII. ) [*](Q = Colmarensis 41 s. IX. ) [*](ó = Cottonianus Vitellius C. 8 s. IX. ) [*](q = Monacensis lat. 14500 s. IX. ) [*](d = Casanatensis 641 (olim B. IV. 18) s. IX (continet frustulum p. 16, 13 non quod — 17 adscriptum). ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](/ = Taurinensis G. V. 3 s. X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad euangelum (-lium Da.r.) presbiterum de melch (melc q) isedech nQqZ) de melchisedech ad euuangelum presbyterum / ad eundem euangelum de melchisedec N ad eundem B ad damassum de nomine melchisedech 5 eiusdem d; Hieronymi nomen exhibent tituli in nQdc\\f,d (eiusdem) ) [*]( 3 uolumina (3 ade CnOTON (s. l. spoton) N AAECIIOTWN Q AAECrOTO f METIOTON q exoton (ot exp.) d AAECYTONANMNYNN n anonimon aCECnOTON D ANWNIMONACETYWTWN B tu] tuum f de s. 1. 6 tituli <3 4 nominis Q nomine <5 retraxeris Ó an] aut n scripserit QB ut om. Ó disp. fug. 6 fugere N fulgeret / 5 noluit Qdf 6 famulosissimam (lo eras.) n pontificem qDIN B melchisedec B melcisedech q (saepius) illis Ó 7 fuisse Q ducere / 8 benedixit N tantum n patriarcae 6B -chen n fuissent (n exp.) f 9 extim. IB existim. Q et om. Q 10 et ipsum esse abrahe q w habrahe nB habraae f et ipsum esse om. n ipse D figura N -specie Q 11 sit] fuit n protulit Q 12 habraham nNB habraam / 13 reportaret B reportat d deportarat N accipit ó quod / )

14
mihi uel de scriptore uel de quaestione uideatur, respondeam.

fateor, uolui dissimulare sententiam nec me periculoso et cpiXeyy.XrjiiovL miscere tractatui, in quo, quodcumque dixissem, reprehensores habiturus forem. sed, rursum cum epistulam legerem et inuenissem in extrema pagella miris me obtestationibus adiuratum, ne spernerem precatorem, reuolui ueterum libros, ut uiderem, quid singuli dicerent, et tibi quasi de multorum consilio responderem.