Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam, de coniuge germanam, de femina uirum, de subiecta parem, quae sub eodem iugo ad caelestia simul regna festinet. cauta rei familiaris dispensatio et ad calculos rediens non cito deponitur. Ioseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. adulescens ille, qui opertus sindone sequebatur Iesum, quia tentus fuerat a ministris, terrenum abiciens operimentum nudus euasit. Helias igneo curru raptus ad caelum melotem reliquit in terris. Heliseus boues et iuga prioris operis uertit in uota.

loquitur sapientissimus uir: qui tangit picem, inquinabitur ab ea. quamdiu uersamur in rebus saeculi et anima nostra possessionum ac redituum procuratione deuincta est, de deo libere cogitare non possumus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras? qui consensus Christi ad Belial? quae pars fideli cum infidele? non potestis, inquit dominus, seruire deo et mammonae.

aurum deponere incipientium est, non perfectorum. fecit hoc Thebanus Crates, fecit Antisthenes. se ipsum offerre deo proprie Christianorum est et apostolorum, qui duo cum uidua paupertatis suae in gazophylacio aera mittentes totum censum, quem habuerant, domino tradiderunt et merentur audire: sedebitis super duodecim solios iudicantes duodecim tribus Israhel. [*]( 1 Luc. 8, 21 et * Matth.12, 50 6 cf. Gen. 39,12 7 cf. Marc. 14, 51—52 9 cf. IV Reg. 2, 11-13 10 cf. III Reg. 19, 19-21\' 11 * Eccli. 13, 1 14 * II Cor. 6, 14-15 17* Matth. 6, 24 etc. 21 cf. Marc. 12, 41—44. Luc. 21, 1-4 23 * Matth. 19, 28 . ) [*]( 1 hii JD 5 eodem] eo 2a.c.m2D festinat f 6 et ad]ad ex et m2 J et 2a.c. calculos D (pr. 1 ex u m2) B mg. m2 caucolos 2 in mg. caulas J, 2 in t. caululas B in t. m1 t 7 ae (e X) gyptia JS egypti D egyptiam dominam B 8 syndone JB sidone Za.c. 9 Elias g 10 melotam B meloten g prius Da.c. 13 nostra] a add. J2 hac D 15 lucis Bp.c.m2g 17 fidelis Dp.c.m2 infideli g deo seru. B 18 mamone Da.c.m2 19 pr. facit D tebanus Za.c.D thebanis J grates J2 socrates B antistenes codd. 20 et apost. est 2 21 qui duo cum ex quid uotum m2D gazophilacio (— f — D) DB gazophilac (t 2) ium J2 hera D 22 habuerunt 2D 23 solios DB solia g sedes J2 iud. — Isr. om. J,2a.c. )

5