Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sebesium nostrum tuis monitis profecisse non tam epistula tua quam ipsius paenitudine didicimus. et mirum in modum plus correctus placuit, quam errans laeserat. certauerunt inter se indulgentia parentis et filii pietas, dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. unde et mutuo nobis tibique gaudendum est, quia nos filium recepimus, tu discipulum conprobasti.

Quod autem quaeris in calce epistulae, cur in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla et candorem ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, breuiter responsum habeto: numquam hoc quaereres, nisi te totum [*](2 et] et (= etiam) B cessum W ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](0 = Guelferbytanus 4156 s. IX-X. ) [*](1 = Vaticanus lat. 341 s. X-XI. ) [*]( m — Vaticanus lat. 354 s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 5 ad magnum oratorem urbis romae cur interdum in tractatibus suis saecularium litterarum utatur exemplis K ad magnum oratorem urbis rome de exemplis secularium litterarum l ad magnum oratorem urbisromae M m ad magnum oratorem LtPBj Hieronymi nomen exhibent tituli in omnibus codicibus praeter K 6 saebcsium K seuesium rp. sibesium L libesium B proficisse KLtP 7 penetudine tP 8 correptus l laeserant KØa.r. 10 non s. I. m2 s officio L 11 et K (exp.) Mlm, om. cet. uobis 0 quia et K 12 recipimus Krp. 13 fepist.] add. t K tuae S 15 candore tP etnic. La.c.B ethinic, la.r. 16 habeo s quae(e <P)reiis Ka,c,Φ te] se 0 )

701
Tullius possideret, si scripturas sanctas legeres, si interpretes earum omisso Uolcatio euolueres. quis enim nesciat et in Moysi ac prophetarum uoluminibus quaedam adsumpta de gentilium libris et Salomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse?