Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Matrem communem, quae, cum uobis sanctitate societur, in eo uos praeuenit, quia tales genuit, cuius uere uenter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum uicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi opperiuntur aduentum.

o beata domus, in qua morantur Anna uidua, uirgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! o tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta seruatis, tamen ad priuatam gloriam publica haec accessit uobis et aperta confessio, quod per uos ab urbe uestra Arriani quondam dogmatis uirus [*](3 cf. Cicero de fin. V 92. Tusc. III 31 Luciliua 1299 Mars; cf. Eugen. Tolct. carm. 87 Vollmer 5 cf. Matth. 15, 14 etc. 11 cf. Matth. 25, 1-12 12 cf. Luc. 2, 36-37 13 cf. Act. 21, 9 cf. I Reg. 2, 18 14 cr. II Macch. 7, 20-41 ) [*]( 1 sermone S sermonem (del. m2 g) codd. opusculum B 2 de quo om. g 3 in uita Cr.] inuitata sum g rississe (corr.) 2t, om. g lucillius Ug,A (corr.), C lucius Bsimiles C,3Ip.c. 4 lactucas BDMC cardns W carduum (uum ex o) g cardoa SDMC carduos aA,B (u eras.); asino cardua comedente\' est clausula hexametri, cf. lJlarx ad Lucil. 1299 comedenti Bp.c.m2 comedentem A 5 deforatam g (cf. Havet . in Archiv f. lat. Lex. XV 105) nauim !sp.c. caecos] cecns 81 caecus (fiorr. m2) A caecum W 6 ducit !sp.c. ille S3,3I (corr.) 7 sociatur B,A (u ex o mS) sociator M 8 uos] suos g cuius] cui g 9 quaeque (corr.) g 10 suspicienda W suscipiendas WACB cunctas DMC uincere BD, M (corr.), C 11 lampades B opper. 8 opperientur W oper. (corr. gM) cet. 12 domum (corr.) A quo 39 moratur BDM,A (a ex e mS) uidua o WA 13 samuel A WCB nutr. in t. om. g 14 o om. WA macch. UA mac. B mach. cet. 15 coronis] cophinis (pr. i ex c)g matrem om. UA licet et g 16 conStemini qIA 17 pub(p)lice SSMf uob. acc. BDM quod] quia (ex qui) g 18 ab] ad DMa.c. arrii 58 exclusa W )

31
exclusum est.

et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. quid faciam? uocem pectori negare non ualeo. epistulae breuitas conpellit tacere, desiderium uestri cogit loqui. praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit.