Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est: ille plantauit, uos rigate, dominus incrementum dabit. hanc mihi Iesus pro eo nulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit uiuam reddendo pro mortua. huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo. scitis ipsi lubricum adulescentiae iter, in quo et ego lapsus sunt et uos non sine timore transistis.

hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris uestrae sanctitudinis epistulis roboranda. et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus.

In mea enim patria rusticitatis uernacula deus uenter est et de die uiuitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic [*]( 1 cf. Ps. 106, 22 2 cf. IV Reg. 25, 7 4 cf. Ps. 136, 3 5 Ps. 145, 7-8 9 cf. I Cor. 3, 6 12 cf. Verg. Aen. IV 298 17 cf. I Cor. 13, 7 21 cf. Phil. 3, 19 ) [*]( 2 uero 1SDMC nabucc. 91 nabuc. B nabug. (bu add.) M confu (corr.) g, qui hic incipit 3 cathenatum g (corr.), B 4.circ. ferri BDM nectens g naribus meis inn. S 5 praecipit SEjp.c. soluit gWB soluet (corr. 58) cet. 6 et om. C 9 fruita W plantabit M 10 dominus] sed deus g 11 infixerat g\\8 uiuam] uitam BD,M (corr.), C 12 huic] ut hic B 13 tota W ipsi om. S et om. D 14 transitis S 15 cum] nunc S omn. est S fulcita 33 16 pr. est om. W sanctitatis B 17 roborandam g (corr.), SB ut om. 8 18 a s. l. g 19 hiis B 20 intellegunt g cur SS (corr.) cura M cuira 91 cuinam A 21 me W rusticitati (corr.) g rusticitas S est om. g 22 de die] die g (corr.) de die in diem 58 in diem S et sanct. C ille est B ille M qui] ciui 2L4. hunc W )

30
patellae iuxta tritum populi sermone prouerbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos — secundum illud quoque, de quo semel in uita Crassum ait risisse Lucilius: \'similem habent labra lactucam asino cardus comedente\' —, uidelicet ut perforatam nauem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foueam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.