Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

gradatim intuli: \'ex toto nonum facit an ex parte?\' respondit: \'ex toto.\' deinceps interrogaui: \'nihil ergo ueteris hominis in baptismate reseruatur?\' mouit caput. coepi protinus texere: *si baptismum nonum hominem facit et ex toto nouum creat nihilque in eo ueteris hominis reseruatur, non potest nouo inputari, quod in ueteri quondam fnit.\' primum spinosulus noster obmutuit; postea uero Pisoniano uitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliua siccari et plus timore quam aetate contrahi.

erupit aliquando: \'nonne legisti ab apostolo unius uxoris uirum adsumi in sacerdotium et rem, non tempora, definiri?\' quia me [*]( 19 cf. Qllintil. i. o. VIII 5, 18 cura interpret. et Martial. VI 41, 2 22 I Tim. 3, 2, ) [*](1 male D 2 idem simpliciter codd. praeter W 3 inde s. I. L 4 absconditae codd. praeter W 5 baptismus S dimittit] dimitetur W qui quid W 6 dimiti(ex a)tur B demititur W illico Ia.r. quasi si B 7 pugilli Ia.r.B pugile S esse W oculum W obuersari D uersari B ubseruari (-ri s. 1. TV) LW obscurari (scur in ras.) Z 8 crhipsippei (e eras.) W crysippi L crisippi(eD) ZD crisipi B soph.-9 mentiris del. m2 B, om. D idque W et quae cet. 9 uere S memet ipsum B me D 10 tropham B te s. I. Z 11 baptismus g hominem (s. l. Z, om. L) facit nouum codd. praeter W 14 capud WDB 15 coe(cae L ce 2"5)pit LZDa.c.,B hom.-ueteris om. W 16 homi- nis om. S 18 spinosolus LZW pisonia nouitia LZ 20 saliue W 21 siccare D siccaret B et s. I. m2 B 22 non Z 23 definire W finiri Za.c,m2 qui L sill. DB sil. LW silogysmis (y ex i m2) Z )

682
syllogismis prouocauerat et uidebam tendere hominem ad interrogatiunculas tortuosas, sua contra illum tela iaciebam. \'baptizatos\', inquam, \'apostolus elegit in episcopatum an catechumenos?\' respondere "nolebat. ego tamen id ipsud ingerere et secundo ac tertio sciscitare.

Niobam putares. uerto me ad auditores: \'nihil interest, o boni iudices, aduersarium uigilantem an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti quam reluctanti uincula innectere. si apostolus non catechumenos in clerum adlegit, sed fideles, fidelis autem est, qui episcopus 1 ordinatur, uitia catechumeni non inputabuntur fideli.\' torquebam istius modi spicula et uibrantes hastas in lethargicum dirigebam. oscitabat tantum et quasi per mentis crapulam ructans et nausians euomebat: \'apostolus dixit, Paulus haec docuit\'.