Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quantos enim cernimus ethnicos, Iudaeos, hereticos et diuersorum dogmatum homines uolutari in caeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapinis miluos uincere et nihilominus flagellum non adpropinquare tabernaculo eorum nec eos cum hominibus uerberari et idcirco superbire contra deum et transire usque ad caelum os eorum. cum e contrario sanctos uiros sciamus aegrotationibus, miseriis. egestate torqueri, qui forsitan dicunt: ergo frustra s.anctificaui animam meam et laui inter innocentes manus meas statimque se reprehendentes aiunt: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum reprobaui.

si caecitatis causam putas esse peccatum et id dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam, cui nollet, deceptus errore benediceret, referes crimen in Iacob, cuius caligauerat acies et, cum interioribus oculis et spiritu prophetali longe post futura prospiceret et Christum caneret de tribu regia esse uenturum, Effraim et Manasse uidere non poterat. quid inter reges Iosia sanctius? Aegyptio mucrone confossus est. quid Petro Pauloque sublimius? Neronianum gladium [*]( 1* Ioh. 9, 3 5 cf. Ps. 90, 10 7 cf. Ps. 72, 9 9 *Ps. 72, 13 11 *Ps. 72, 15 14 cf. Gen. c. 27 16 cf. Gen. 48, 10 et 49, 10 20 cf. IV Reg. 23. 29 ) [*]( 1 hic peccanit tyiJGB alt. nec S \'manifestar(r om. J)etur JIa.c, manifeatarent (ut s. l. add.) D manifestentur 2IB 2 illo ZDCB (jthn. 2; add. atque ∑s.l. DC 3 et] atque DC uolitari D 4 sanguinem C rapacitate 91 5 flagello J,Za.c. 6 tabernaculia S 8 sanctos e contr. g miseros J2; add. et DC 10 an. meam] cor meum 21 11 et statim g se om. DC narraui J,Za c. 12 nationem ZDG 13 cansa KJD et id dei s. I. Z, om. J et ob id dei B inferri B 14 quo J medici crebro 2 medice 2IC isac 21 15 ex (pers s. l.) Z exper (s s. I.) J expraes C nollit K err. dec. C 16 referes (es in ras. m2) B referens K referres J 18 prosp. post fut. J post (s. l.) prosp. fnt. Z; add. cognosceret JZ et s. I. J cerneret S tribu] stirpe ZDG 19 efraim D ephraim JC efrem 21 mannasse K manassem UIGB quis Z qui J 20 regis 21 iossia D iosya B aegiptio K egyptio B aegypti JZ confusus Ka.c. interfectus DC 21 Pauloque) quid Paulo S )

677
cruentarunt.