Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scripseram iam hinc aliquando ad te epistulam, quae non perlata est, quia nec perrexit, cui perferendam tradideram. ex qua illud mihi suggestum est, cum ista dictarem, quod in [*]( 8 II Cor. 11, 29 8 cf. Isocrates X 64 12 cf. Eph. 1, 18 ) [*]( 1 onmes] omni Fa.c.m2 2 reuerenda B refrenanda D intellegamur (-mns F) FLD euiuseumque Cl intirmitates W intirmitate F infirmitati (postr. i in ras. C) LDMC in om. <P 3 miseratur s et] ut F,B (del.) 4 infirmitatnr W 5 simulare F condol. W,Mp.c.m2 dol. cet. 6 obsecro arripe B te W0,Mp.c.m2, om. cet. 7 caritatis W caritatem et <P caritate et F seueritate Fp.c. ueritatem W0 ad] et s 8 et om. B ΠΑΛΙΝωΔΙΑΜ M (in mg. palinodian m2) l, plus minusue corruptum in FLDCB palinodiam W paulinodiam s pane W in-I corporabiliter C inconparabilior F 9 enim et F quem s 11 illa] illam D,Ca.r. herohes B herodes s err ores W aduersum LDC,Mp.c. 12 neque] de s ego hoc BFLDMl ergo hoc C hoc ideo uel ego hoc ideo S respitias C quod !pB 13 auertas LDB,Fp.r.Ma c.m2 14 et uiles C euigiles L simulatione BLDMCl,Ba.c. 16 hac pie %WD accipies s atque pie g sciiptores l scriptoris C 18 hinc iam s 19 nec] non s; add. is S preferenda F prae(e)ferendam LD.Ma.c. non perferendum s 20 istam M01,Ca.r. )

673
hac quoque praetermittere non debui, ut, si alia est sententia tua eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. si enim aliter sentis uerumque tu sentis — nam, nisi uerum sit, melius esse non potest —, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in quoquam ueritas potest fauere mendacio.

De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et uera, quae (inuenerimus, adprobare atque laudare, falsa uero et praua inprobare atque reprehendere. sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide ueritatis ille uir tantus recessisse conuincitur.