Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quare arripe, obsecro te, ingenuam et uere Christianam cum caritate seueritatem ad illud opus corrigendum atque emendandum et παλίνωδίαν, ut dicitur, cane. incomparabiliter enim pulchrior est ueritas Christianorum quam Helena Graecorum. pro ista enim fortius nostri martyres aduersus hanc Sodomam quam pro illa illi heroes aduersus Troiam dimicauerunt.

neque hoc ego dico, ut oculos cordis recipias, quos absit ut amiseris, sed ut aduertas, quos cum habeas sanos et uigiles, nescio qua dissimulatione auertisti, ut non intenderes, quae consequantur aduersa, si semel creditum fuerit posse honeste ac pie scriptorem diuinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri.