Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In expositione quoque epistulae Pauli apostoli ad Galatas inuenimus aliquid, quod nos multum moueat. si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint uelut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur inprobitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum.

ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione quam exorsus apostolus ait: quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior, credi adfirmarique mentitus eo loco, ubi dixit de Petro et Barnaba: cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii? si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus? est, ubi uerum dixit? an ibi uerum dixisse uidebitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit, cum uero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur?