Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Liber quidam tuus inter cetera non diu est ut uenit in manus nostras. quae sit eius inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex ipse, ut adsolet, in liminari pagina praetendebat. \'epitaphium\' tamen appellari dicebat frater, apud quem inuentus est.

quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum uel uitas uel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent; cum uero multorum et eo tempore, quo scribebatur, et nunc usque uiuentium ibi commemorentur opuscula, miramur, cur hunc ei titulum uel inposueris uel inposuisse credaris. sane utiliter a te conscriptum eundem librum satis adprobamus. [*]( 2 cf. Eph. 4, 3 11 liber] scil. Hieronymi de uiris illustribus sine de scriptoribus ecclesiasticis, cf. etiam Hieron. epist. CXII 3 ) [*]( 1 multis fi iungendus s absentia B 2 sumus FC uitate C si ab] sub L 3 pr. et] atque FØ libros FW 4 domiuica Φ totum te nobis Φ,MBp.c. totum nobis FDCl,3IBa.e. 5 tui corporis s tuam C 6 uidemus F<PCl,Mp.c.m2 7 ob] ab F qui D 9 in om. s dominum codd. praeter 1V 10 qui] quia Fa.c.LC 11 quidem BDΦClB,Ma.c.m2 cetteras s ut WΦ quod cet. 12 scrip- tione scimus W 13 quodex B in liminare C inluminari (-e F) FØ pagine (-nę) ØCl 14 epinthaphium W epytaphyum D ephytapium cJ> 15 tibi eius nomen FL placuisset DC,Mla.r. indice(a TP)retur WIB intenderetur F 16 tantum hominum S pr. uel om. W ibi om. s 17 quia B multo uero D 18 quod FDC_ commorentur B 19 opusculi C miramurque quur B ei (s. I.) hunc B ei om. BFLDCI,Ma.c.m2 uel uirumque om. Wa.c. 20 sane] tamen LDMCIB a te] add. grate F )

668

In expositione quoque epistulae Pauli apostoli ad Galatas inuenimus aliquid, quod nos multum moueat. si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint uelut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur inprobitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum.