Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Habeo gratiam, quod pro subscripta salutatione plenam mihi epistulam reddidisti, sed breuiorem multo, quam ex te uellem sumere, tali uiro, a quo, tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. quamquam itaque nos negotiorum alienorum eorumque saecularium curis circumstemuringentibus, tamen epistulae tuae breuitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem, quam paucioribus uerbis meis redderetur.

quare adgredere, quaeso, istam nobiscum litterariam conlocutionem, [*]( ,7 epistulam) hodie non exstat ) [*](3? = Escorialensis & I. 14 s. VIII-IX. ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](s = Guelferbytanus 4156 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](l = Vaticanus lat. 341 s. X-XL) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](Haec epistula, cuius titulus in codd. nihil aliud indicat, nisi eam ab Augustino (uel Agustino) ad Hieronymum (uel Iheronymum) scriptam esse, est inter Augustini epistulas XL (pars II p. 69 Goldbacher). Augustino respondet Hieronymus epist. CXII 3 culto F ctJtus P. caritati B 4 amplectando WΦ ieronimo B 5 agustinos C augustinus episcopus W agustinus pro <P augustinus in domino salutem I 6 BU- scripta D subscripsi(si eras.)ta M scripta FW salutationem ΒΦ plenam (-na TF) mihi WΦ mihi plenam cet. 7 breuior F multum LDClB,Ma.c.m2 8 sOmere B suscipere C occupent Mp.c.m2 9 prolixius F itaque] ergo W 10 eorum quae LØ eorum qui C que F circumstemus F circumdemur Bp.c. 11 breuitate LC breuitatem F breuiter s ignoscere W agnoscerem la.c. 12 cogitare <PC quamadgred, om. W redderentur F 13 ista F conlo(u 0)cutionem WΦ collatione L con(l)lationem cet.; add. habere FLDMCIB haberem $ )

667
ne multum ad nos disiungendos liceat absentiae corporali; quamquam simus in domino spiritus unitate coniuncti, etiam si ab stilo quiescamus et taceamus. et libri quidem, quos de horreo dominico elaborasti, paene te totum nobis exhibent.

si enim propterea te non nouimus, quia faciem corporis tui non uidimus, hoc modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non uides eam. si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum, et nos eum non mediocriter nouimus in litteris tuis, in quibus benedicimus domino, quod tibi et nobis omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit.