Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confouet, horum sordibus dealbaturj muneranus pauperum, egentium candidatus sic festinat ad caelum. ceteri mariti super tumulos coniugum spargunt uiolas, rosas, lilia floresque purpureos et dolorem pectoris his officiis consolantur: Pammachius noster sanctam fauillam ossaque ueneranda elemosynae balsamis rigat. his pigmentis atque odoribus fouet cineres quiescentes sciens scriptum: sicut aqua extinguet ignem, sic elemosyna peccata.

quantas uirtutes habeat misencordia et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi uolumine exsequitur et Danihelis consilium probat, qui regem inpiissimum, si se audire uoluisset, scit pauperum sustentatione saluandum. gaudet huiusce modi filiae mater herede, non dolet opes ad alium peruenisse, quas cernit isdem, quibus ipsa uoluerat, erogari. quin potius gratulatur absque labore suo sua uota conpleri; non enim substantiae deminutio, sed operarii commutatio est. [*]( 1 Verg. Aen. VI 625. 627 10 *Eccli. 3, 30 12 grandi uolumine] = Cypr. de opere et eleeraosynis (I p. 373-394 H.) 13 cf. ibid. p. 377, 1-9 H. cf. Dan. 4, 24 ) [*]( 1 oraque centum om. D oraque ex ora 58 2 penarum ADB nomine B possem xJ\'p.c. possum D 3 hoc] felix, qui hoc r exer- citum D in-confouet] felix, qui r 4 dealuetur G numerarius munerarins (mun. exp.) A pauperum] add. et DB 5 sic om. B fest.] pergit B ceteri] ceci B couiugum tum(mm Ka.r.)ulos KV tumulo A 6 lylia Gp.c. lilios D et] ut G 7 peccatoris (ca. exp.) A pictores D consolentur G pamachius D noster] notarius A 8 fabiolam K (in ing. m2 alii fauillam) ψ lielemosinae B eli(y A)- mosinae KA1\' aelemosynae G aelymosinae S rigat] pingat KY 10 scribtum esse G extinguet GK -guit cet. sicJ ita AB,Ssa,c.m2 ele(y AB)mosina ABDB aelemosyna G ele(i /f)mosinae KW; add. ex- tinguit B 11 peccata G peccatum cet. uirtutes] uires g habet D 12 et om. DB 13 prosequitur h danielis GB inprobissimum D 14 si se] qui si D 15 filiae] filia et DB familiae (-e) ICW heredem G58 16 ceriiet KD isdem 93B hisdem ect. uoluerit DB uouerat KT 17 quin ex qui G gratuletur K 18 dimin. 33D operariae A )

654

Quis hoc crederet, ut consulum pronepos et Furiani germinis decus inter purpuras senatorum furua tunica pullatus incederet, ut non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse rideret? est confusio, quae ducit ad mortem, et est confusio, quae ducit ad uitam. prima uirtus est monachi contemnere hominum iudicia et semper apostoli recordari dicentis: si adhuc hominibus placere uellem, Christi seruus non essem.

tale quid et dominus loquitur ad prophetas: quod posuerit faciem eorum quasi urbem aeneam et lapidem adamantinum et columnam ferream, ne pauerent ad iniurias populi, sed inpudentiam subsannantium frontis rigore contererent. ingenia liberaliter educata facilius uerecundia quam metus superat et, quos tormenta non uincunt, interdum uincit pudor. non est parum uirum nobilem, uirum disertum uirumque locupletem potentium in plateis uitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe uulgum fieri. sed quanto humilior, tanto sublimior est.