Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

seque ipsum reprehendens, quia dixerat: amplius autem omnibus laboraui, statim intulit: non autem ego, sed gratia dei, quae mecum est, et rnrsum: quia gratia eius, qui in me est, non fuit uacua. proprie autem in saluatore uerbum effusionis adiungitur, ut significet gratiae largitatem, secundum illud: effundam de spiritu meo super omnem carnem et: caritas dei effusa est in CQjdibus nostris.

et nota, ut omnium, quae dicuntur, intellegentiam ad personam eius referas, qui adsumptus ex Maria est, quod propter gratiam labiorum in [*]( 1 *Luc. 4, 32 2 *Ps. 44. 3 6 *Ps. 18, 6 7 *Ps. 18, 7 9 cf. Col. 2, 9 10 cf. Luc. 1, 28 12 *I Cor. 2, 4-5 16 *I Cor. 15, 10 19 *I Cor. 15, 10 21 *Ioel 2, 28 22 *Rom. 5, 5 ) [*](1 potestate L babebit X 2 est s. I. W 3 domino S 4 gratia et W 6 orbem et ipse S talamo WB 8 quia] que B qui WI 11 eloquia B 12 separasse W docirinis W pr. et om. M 13 mea om. M persuas.] add. hnmanae (-ne B) B s. 1. m2 S 16 ipsum) eum W quia ex qui m2B 17 intnllit WXa.c. 20 saluatorem WXM 21 gratia W 23 diff(eras.)effusa W diffusa LB ut] quod S 24 uincuntur M eius om. W refferas X referat S 25 adsumtus ex adsumitur m2M gratia aliorum W )

627
aeternum benedictus esse dicatur tale quid et apostolo praedicante: humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propterea deus illum exaltauit et dedit ei nomen super omne nomen. sicut enim ibi forma serui passionis iniuria est et [*](G) exaltatio nominisque donatio ad patrem reditus, ita hic effusio gratiae et benedictio in sempiternum ad eum referenda est, qui potest humiliari et crescere.

Accingere gladio tuo super femor tuum, potentissime, specie tua et pulchritudine tua. in Hebraeo: accingere gladio tuo super femor, fortissime, gloria tua et decore tuo. istum arbitror locum te optime intellegere et accinctam Christi gladio militare. ut autem scias semper uirginitatem gladium habere pudicitiae, per quem trancat opera carnis et superat uoluptates, gentilis quoque error deas uirgines finxit armatas.