Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Recte, qui in saeculorum fine mutandi sunt, de quibus apostolus loquitur: omnes dormiemus, sed non omnes inmutabimur, referuntur ad finem. et hoc ipsum mysterium lectorem praeparat ad intellegentiam spiritalem. ubi enim simplex et apertus est sensus, quid necesse est audientem intellegentiae praemoneri et dici ad eum: qui habet aures audiendi.

audiat? canticum quoque canitur carissimo atque dilecto, quia propter illum ueniet sanctis promissa mutatio. quae quidem et in hac uita intellegi potest, quando exuimur ueteri homine et induimur nouo, qui renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris, et gloriam domini contemplantes in eandem imaginem transformamur quasi a gloria in gloriam.