Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quadragesimum quartum psalmum legens in titulo repperi: in finem pro his, qui commutabuntur, filiorum Core (in)intelligentiam, canticum pro dilecto. in Hebraico . scriptum est: \'lamanasse al sosanim labne core meschil sir ididoth\', quod nos Latine uertimus: uictori pro liliis filiorum Core, eruditionis canticum amantissimi. Symmachus more suo manifestius \'triumphum\' pro \'floribus\' interpretatus est. igitur \'sosanim\' uel \'pro his, qui commutandi sunt\' uel in \'lilia\' transfertur et \'flores\' et \'meschil\' quoque et [*]( 1 cf. Hier. 29, 22 2 cf. Dan. 13, 2 3 cf. Matth. 27, 29 etc. 7 Cant. 2, 1 9 *Cant. 2, 2 15 *Ps. 44, 1 ) [*]( 1 babilonis B frixit Wp.e.mSB sua om. W 2 candorem B 3 gloria Mp.r. 4 triumfantes L tibi JJf, om. LB et in sanct.] diuinarum W 5 magistras addidi, om. codd. ascellam Ma.r., om. W 6 te om. M per om. W uarius 1VXa.c. diu. uol.] diuersarum (sic) odorum W 7 ducat] add. te s. I. M 9 meretur W 14 reperi B 15 mutabuntur L chore LM 16 <in)intelligentiam Engelbrecht graecum textum secutus intelligentiii X intelli(e M)gen(n om.Bm2)tia cet. intelligentiae S intellig.-dil. in mg. m2B delicto Bm2 ebraico WXlIf 17 lammassecne B al] ai B sosannim LM lamne LM meschi W mechil L mchil B 18 sir] add. pro B in latinum S victuri L uiciri W 19 chore L,Xp.c. amantissimum X,Ba.c.m2 20 simachus W simmacus B 21 sosan. B sosån. W sosann. L sossan. X susannem M vel] uhel M 22 alt. et om. LB mescil B )

620
\'eruditionem\' et \'doctissimum\' sonat; \'ididia\' antiquum Salomonis est nomen, qui alio sensu \'pacificus\' appellatur.

quattuor autem psalmi, licet in posteriore titulorum parte dissentiant, hoc principio praenotantur: quadragesimus quartus, quinquagesimus nonus, sexagesimus octauus, septuagesimus nonus, quibus duo medii inscribuntur \'Dauid\', primus et nouissimus \'filiorum Core et Asaph\'. de cunctis dicere non est huius temporis; quem coepimus, explicemus.