Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod promisit, uidemus expletum. ipsa Christiana nobis omnibus Christianorum nomen inposuit, nomen nouum, in quo benedicuntur omnes familiae gentium. recordatur autem non in una generatione, sed in omnibus, uel cunctas significans nationes uel duas generationes, Iudaeorum atque gentilium. et quia hoc parum est, si in duabus generationibus nominis domini recordetur, propterea populi, qui in ecclesia fuerint, confitebuntur et laudabunt dominum in aeternum et in saeculum saeculi.

Quando et tu, o filia Principia, sanctorum mixta choro inter uirgines duceris ad regem et ex domibus eburneis delectabis sponsum in honore tuo, tunc recordare et mei, qui huius psalmi tibi domino reuelante intellegentiam tribui, et dicito: memor ero nominis tui, ut, quae partem [*]( 3 *Ps. 44. 18 4 cf. Ps. 44, 10-11 6 Ps. 44, 17 13 cf. Gen. 12, 3 21 cf. Ps. 44, 9-10 24 *Ps. 44, 18 ) [*](1 confit. tibi pop. g in-tibi in mg. X 2 quos 1F 3 sirnachus W simmacus B 4 te Oln. W reginae M *steterat (et in ras. m2) B est et erat LW a] ad W 6 erat] est Xp.c. 7 eos om. WM 8 quanto W decorando B gloria] add. decoranda s. l. m2B 9 recordaturum L 10 et generatione s. l. m2B et generationi W 11 uidimus Xa.c.m2B 12 omnium X alt. nomen] nomini W 13 benedicentur LB 14 uel] add. in L,B (eras.) sign. nat.] significationes (s. l. m2 generati, scil. significat generationes) M 16 si in] sin B ut (s. l. m2) in M 17 recordaretur X 18 fuer L domino W deum B 21 dedaceris B 23 psalmum B 24 et om. M )

647
intellexisti carminis, intellegas, si uita comes fuerit, et totum Canticum canticorum.