Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut enim ille in praeputio ex fide iustificatus est, ita et nos iustificabimur in eadem fide, si habuerimus fidem et opera patris nostri Abraham. potest hoc ipsum et ad saluatorem dici uel a patre uel a prophetali choro et ab spiritu sancto: \'pro patribus tuis, stirpe uidelicet Iudaeorum, qui te reliquerunt et negauerunt, nati sunt tibi filii — apostoli et de nationibus credentes —, quos constituisti principes in uniuersa terra\'.

Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione. propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. in Hebraico: recordabor nominis tui in omni generatione et [*](7 Ps. 44, 11 8 *Mat.th. 3, 9 11 *Ioli. 8, 39 13 *Gen. 22, 18 14 cf. Rom. 4, 9-10 22. 25 *Ps. 44, 18 ) [*](1 patris L,Ma.c. ysahac B 2 patrum ex patre W 3 a om. M 4 baptizari L 5 quaeratur W 7 populo tuo L 8 legimus B 9 habraham X abraam B 10 de s. l. m2B gentilium s. l. m2B, om. L 11 pr. habrahae X abraham L 12 alt. abraam B 13 semini W 14 in praep. ille B 15 habeamus M 16 pr. et om. L habraham X abrahae (-e B) LB alt. et om. s 17 coro B ab] a LB, om. S 18 istirpe W in stirpe L 19 relinquerunt W filii tibi W filii L 20 uniuersam terram B 23 et generationi; B et progcnie L, om. M 24 ebr. 111 abreo W 25 alt. generationg LltI )

646
generatione. propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum. quod nos interpretati sumus confitebuntur tibi, Symmachus transtulit laudabunt te.

regina, jjuae steterat. a dextris regis in uestitu deaurato et iussa fuerat obliuisci populi et domus patris sui et iterum illi dictum erat: pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram, intellegens, quanta decoranda sit gloria et quibus praemiis subleuanda, conuertit ad sponsum uoces suas et pollicetur recordaturam se semper nominis sponsi in omni generatione et generatione.