Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si ergo ad sponsam sermo dirigitur, sponsa autem de nationibus congregata est, cui supra dicitur: obliuiscere populum tuum et domum patris tui, debemus sponsae patres nosse, ut consequenter nouerimus et filios. \'pro patribus tuis, de quibus in Hieremia locuta es: quam falsa possederunt patres nostri idola! et: 11 non est in eis, qui pluat, pro Platone, pro ceteris diuersorum dogmatum et errorum magistris nati sunt tibi filii, quos constituisti principes tuos et fecisti in populis praecep- tores\'. uel certe aliter: \'o ecclesia, filii tui, quos genuisti tibi,

uertentur in patres tnos, cum de discipulis eos feceris magistros et in sacerdotali gradu omnium testimonio coulocaris\'. [*]( 5 *Ps. 44, 14 6 Ps. 44, 17 8 *Ps. 44, 17 13 Ps. 44, 11 16 *Hier. 16, 19 17 *Hier. 14, 22 ) [*]( 1 locum] loco W tabern. et W 3 sonitus (tus in ras. mS) B sonus W scotulata W,Xa.c.m2 4 sponsa W componetur M 6 const.] pones W 7 super omn. terr.] in uniuersa terra WB interra in mg. m2B, om. W ebraico M 8 erunt filii tui M tibi erunt filii L erunt tibi filii B mg. m2 9 in uniu. terra] super omnem ter-1 ram L 10 rursum S spiritu Ma.c.B 11 sancto Ba.c.m2 chore LI filiam sponsam s 13 et obl. L 14 sponsam LB patris LB,JJla.c. ut ex et m2B 15 quibus et X hyer. W ier. B est WXM 16 possiderunt LW,Ma c.Ba.c.m2 17 pro Platone, pro] platone proI (pro platone et m2) M pro platone et pro S 18 et errorum s. 1. m2B, om. L 19 continuisti B 20 certe aliter (an certe taliter ?) ex certaliter m2X 21 feceris eos LB 22 testimonium X collocaueris Bp.c,m2 )

645
sin autem patres ecclesiae intellegimus Abraham, Isaac et Iacob et reliquos patriarchas, filios, qui ei in patrum honore sunt nati, apostolos intellegamus, qui missi sunt a domino praedicare usque ad extremum terrae et baptizare credentes in nomine trinitatis.

sed quaeritur, quomodo ecclesia de gentibus patres habere possit Abraham, Isaac et Iacob, cum ei supra dictum sit: obliuiscere populum tuum et domum patris tui. legamus euangelium: nolite dicere: patrem habemus Abraham; potens est deus de lapidibus istis — hoc est: de duro corde gentilium — suscitare filios Abrahae, et in alio loco: si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis. et in Genesi ad ipsum Abraham loquitur deus: in semine tuo benedicentur omnes gentes.