Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed quaeritur, quomodo ecclesia de gentibus patres habere possit Abraham, Isaac et Iacob, cum ei supra dictum sit: obliuiscere populum tuum et domum patris tui. legamus euangelium: nolite dicere: patrem habemus Abraham; potens est deus de lapidibus istis — hoc est: de duro corde gentilium — suscitare filios Abrahae, et in alio loco: si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis. et in Genesi ad ipsum Abraham loquitur deus: in semine tuo benedicentur omnes gentes.

sicut enim ille in praeputio ex fide iustificatus est, ita et nos iustificabimur in eadem fide, si habuerimus fidem et opera patris nostri Abraham. potest hoc ipsum et ad saluatorem dici uel a patre uel a prophetali choro et ab spiritu sancto: \'pro patribus tuis, stirpe uidelicet Iudaeorum, qui te reliquerunt et negauerunt, nati sunt tibi filii — apostoli et de nationibus credentes —, quos constituisti principes in uniuersa terra\'.