Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae ergo perfecta est et sancta corpore et spiritu et columba et proxima meretur uocari, haec est filia, de qua supra dictum est: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato. quae autem supergressae sunt sex dies mundi et futura regna suspirant, reginae appellantur. si qua uero circumcisionem quidem habet octauae diei, sed adhuc non uenit ad nuptias, haec concubina uocitatur. diuersa autem multitudo credentium, quae necdum potest sponsi amplexibus copulari nec de eo liberos parere, adulescentula dicitur.

ego puto de istis uirginibus, quae secuntur ecclesiam et in primo ponuntur gradu, et te esse et omnes, qui in uirginitate corporis et animae perseuerant, proximas autem et amicas uiduas esse et in matrimonio continentes, quae omnes cum laetitia et exultatione ducuntur in templum et in thalamum regis: in templum quasi sacerdotes dei, in thalamum quasi sponsae regis et sponsi.

hoc templum et Iohannes uidit m Apocalypsi et propheta desiderat: unum petii a domino, hoc requiram, ut habitem in domo domini omnes dies uitae meae. et iterum: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. et in alio loco: quia [*]( 4 *Cant. 6, 8 7 Ps. 44, 10 21 cf. Apoc. 21, 22 22 *Ps. 26, 4 24 Ps. 25, 8 25 *Ps. 41, 5 ) [*]( 1 octuag. LW octoag. M 2 quorum L, om. W 4 reginae-eam om. L 6 sancto X 7 adstetit L W,XMa.c. 8 a] ad W 10 suspir. et III 11 habet] add. et W,XM (exp.) octaua W,Ma.c. octaui lIIp.c. 12 uocatur LMB 13 cop. ampl. S 14 adulisr. X 15 sequuntur B ecclesia W 16 quae LW animi WMB 17 in om. LB 19 ducentur Bp.c.m2 in templ.—regis om. WXlJI pr. in L ad B 20 thalamo WXlIf quasi om. L sponsa LB 21 uidet L WB apochalypsi X 22 unam W,Bo.c.m2; add. inquit S petiui L hanc W,Ba.c.m2 23 inhabitem LB domo] domino W omnibus diebus g ) [*]( 41* )

644
transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoce exultationis et confessionis, sonitu festa celebrantium. scutulata autem, quibus sponso suo regina conponitur, ipsa sunt, quae in Septuaginta legimus circumamicta arietat.

Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. in Hebraico: pro patribus tuis erunt filii tibi; pones eos principes in uniuersa terra. et ex patris persona nequaquam de filia, sed rursus ad filiam sermo intellegi potest et ex spiritus sancti et ex filiorum Core.