Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde in praesenti loco error ortus est; Aquila enim et Septuaginta et Theodotion et quinta editio \'Tyrum\' interpretati sunt, sexta uerbum Hebraicum posuit \'sor\', Symmachus xpatatav, id est \'fortissimam\'. nos id ipsum ad deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: audi, filia, et uide, filia fortissimi nuncupetur aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem patrem, cuius uultum in diuersis muneribus deprecabuntur diuites plebis, diuites in cunctis operibus bonis et scientia siue, qui diuites putantur in saeculo, sapientes huius mundi et philosophorum disciplinis eruditi uel — quod melius est — qui ante diuites fuerunt habentes eloquia dei et tes.tamenta et prophetas, id est de populo Israhel.

ut enim ante saluatoris aduentum hi, qui de Tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur diuitem populum Israhel et per eos introducebantur in templum, sic post aduentum domini, quicumque ex Israhel credere uoluerint — diuites quondam familiaritate et protectione dei —, uenient ad filiam Tyri et offerentes uaria dona uirtutum et confessionis in Christum deprecabuntur eam, ut salutem, quam perdiderunt in Iudaea, inueniant in gentibus. [*](1 *Ps. 41, 13 3 cf. Ez. 26, 2 etc. 10 Ps. 44, 11 16 cf. Kom. 3, 2 ) [*](1 haebreo X ebreo WM et] est g 3 ebraic. WM hiezcchiel L ezechiele M ezechiel WB; add. et W 4 tirus B tribus W 5 siue- duriss. om. 1V siue] suaie L 6 unde et B 7 pr. et om. L theo- dotion L teodotio (~ m2) B theodotio cet. tirum MB 8 ebraic. M simmacch. W simmac, B 9 KPATEAN XlII KAPATEAN W 10 re- tullimus Wa.r. rettullimus (pr. 1 exp.) X illa cui] ille qui B flde B 11 fortissime L fortissimus B 12 uultus L 14 et] est W scientiae M quae L iu] add. hoc S 16 antea S fuerant S domini B 17 de ovi. W 18 hoc] id B 19 gentili B proseliti LlIfB prosiliti W 20 in om. B 21 israliele X credere] redire X 23 domini B ueniant irx tiri B, om. L 24 xpo WB 25 perdiderant B inuenie..t X )

641

Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus. in Hebraeo: omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasceis aureis uestita est. pro eo, quod in Septuaginta scriptum est ἒσωϑεν et nos uel \'ab intus\' uel \'intrinsecus* interpretati sumus, in quibusdam exemplaribus inuenitur \'esebon\', quod \'cogitationes\' sonat.

ex quo ostenditur omnem gloriam ecclesiae, cui supra dictum est: audi, filia, et uide et: o filia Tyri, et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus et in cogitationibus, id est in interiori homine et in circumcisione non manu facta, sed spiritu, habente conscientia fiduciam apud deum et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine quam in flore uerborum.