Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

septuaginta interpretes non dixerunt adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: iste, qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, deus est et adorandus ab hominibus. quod de ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, unusquisque ad se ipsum referat animamque credentis, quod prioribus uitiis derelictis adoptetur in filiam, inclinet aurem suam, obliuiscatur ueteris conuersationis et cum apostolo dimittat mortuum patrem et talem se praebeat, qui ametur a rege. ipse est enim dominus eius, cui flectere debeat genu et deposita superbia iugum humilitatis adsumere.

Interrogemus Iudaeos, quae sit ista filia, ad quam deus loquitur. non dubito, quin synagogam respondeant. et quomodo dicitur synagogae et Israhelitico populo: dimitte populum tuum et domum patris tui? numquid derelinquit gentem Hebraeam et Abraham, antiquum patrem?

si dixerint de uocatone significari Abraham, quia Chaldaeos reliquerit, quis est iste rex, qui amaturus est decorem Abraham? certe alius est, qui loquitur: audi, filia, etalius, de quo loquitur: concupiscet rex decorem tuum. qui alius non solum rex, sed et dominus et deus est, qui adorandus est.