Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

more ergo panegyrièi, quo laudatores loquuntur ad eos, quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad proelium, ut semel arrepta bella non deserat et super hostium strages uictor incedens praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate suo copulauit imperio, et dicat: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius. nullique dubium ueritatem et modestiam et iustitiam Christum appellari, qui dicit: ego sum uia et uita et ueritas et: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et: qui factus est nobis a deo iustitia et redemptio et sanctitas.

haec autem uniuersa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. uictoria domini seruorum triumphus est, magistri eruditio discipulorum profectus. et quod sequitur: deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis, quae in euangelio perpetrauit, aut tpoitawc de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. cor sapientis in dextera et cor stulti in sinistra eius. Christus in dextris est, antichristus in sinistris. Hebraica interpretatio distat in uerbis, non distat in sensu.