Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

m ludicum quoque libro legimus: Gedeonis erant filii septuagintaqui egressi sunt de femoribus eius. in Cantico dicitur canticorum: ecce lectus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu eius de potentibus Israhel, omnes tenentes gladium, docti bellum, uir et gladius super femor eius. gloria ergo et decore suo siue specie et pulchritudine diuinitatis suae carnis opera mortificans et natus ex uirgine futuris uirginibus uirginitatis princeps fuit.

Etintende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. in Hebraeo: decore tuo prospere ascende propter ueritatemetmansuetudinem iustitiae, et docebit te terribilia dextera tua. secundo scriptum est apud Hebraeos \'decore tuo\', ne quis id ipsum uitio librarii repetitum putet, et est figura, quae [*]( 2 cf. Gen. 32, 22-32 3 cf. Hebr. 11,9 5*Gen.49,10 7 cf. Gen. 47, 29-31 9*Iudd.8,30 11 * Cant. 3, 7-8 15cf.Rom.8,13 17.19*Ps.44,5 ) [*]( 1 eum] add..∻ (= est) L qui de ex quid W eius ex eum M sem. erat S 2 luctatur B locutus est M 3 iahoc X iabo W boc (in mg. m2 iabocb) B terra W 4 israel S 5 loquitur om. s 7 rursus L adiuuaret (ua eras. et s. l. m2 r) X 8 sepeliant W 9 gedeoni S 10 et in LB pr. canticum M canticorum dic. S 11 lectulus S salamonis L 13 pr. gladios S docti] add. ad L,XB s. l. m2 uir-femor eius om. L uiri M alt. gladios Ma.c.m2; add. eius S femor L,Xa.c. femur cet. 14 pr. et s. l. m2B, om. Wi 15 diuinitas W 17 intendcj add. et (del. m2) B 18 tert. et s. l. L 19 ebreo WMB 21 iust.] et iustitiam LW doc. te terr.] deducet te mirabiliter L 22 ap. Hebr.] in hebreo LB ebreos W 23 uitium W librari W,Xa,c.m2 librariorum Bp.c.m2s repetitum om. W )

629
apud rhetores repetitio nominatur.

more ergo panegyrièi, quo laudatores loquuntur ad eos, quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad proelium, ut semel arrepta bella non deserat et super hostium strages uictor incedens praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate suo copulauit imperio, et dicat: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius. nullique dubium ueritatem et modestiam et iustitiam Christum appellari, qui dicit: ego sum uia et uita et ueritas et: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et: qui factus est nobis a deo iustitia et redemptio et sanctitas.

haec autem uniuersa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. uictoria domini seruorum triumphus est, magistri eruditio discipulorum profectus. et quod sequitur: deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis, quae in euangelio perpetrauit, aut tpoitawc de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. cor sapientis in dextera et cor stulti in sinistra eius. Christus in dextris est, antichristus in sinistris. Hebraica interpretatio distat in uerbis, non distat in sensu.

Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corde inimicorum regis. in Hebraico absque \'potentissime\' reliqua similiter. et hic uersiculus tibi [*]( 6 Ps. 2, 6 9 *Ioh. 14, 6 Matth. 11, 29 10 *I Cor. 1, 30 14 Ps. 44, 5 17 *Eccle. 10, 2 20 *Ps. 44, 6 ) [*]( 1 rethores cadd. repet.-laud. in mg. m2B, om. L quod W 2 laudatos B in mg. m2 p.c. locuntur LW effera L 3 coortatur B quohortatur X praelium LXB 4 praepararet L praeparaetur (ur add.) X 5 diabolo W diabulo X 6 et dicit s. I. m2B 9 uia, ueritas et nits ς nia et ueritas L disce W 10 mittis X corde s. l. m2B, om. L 11 a deo s. l. m2B sanctitatis B 12 uniuerso ex nniuersi m2X exiguantur B 14 deducit L 16 TPOllIKOC B tro(o ex a m2X)picos XM tropicus W quem B 17 dextera] add. eius W sinistrum W,Xa.e.m2 18 christus totus LB anticr. W antechr. L,Ma.c.m2 ebraica W 19 pr. distat] dicta X 20 potentissimae X 21 cadent (e in ras. m2) B in corda S corde L, om. B ebraico WB hebraica L 22 potentissimae X potentissima L poten- tissimo cet. )

630
potissimum aptus est, quae iaculo domini uulnerata cum sponsa in Cantico canis: uulnerata caritatis ego.

nec mirum, si sponsus tuus habeat plures sagittas, de quibus in centesimo nono decimo psalmo dicitur: sagittae potentis acutae cum carbo-nibus desolatoriis; cum patris ipse sit iaculum et loquatur in Isaia: posuit me quasi sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. his sagittis et Cleophas in itinere cum altero uulneratus aiebat: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia et aperiret nobis scripturas? et in alio loco legimus: sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.

his sagittis totus orbis uulneratus et captus est. Paulus sagitta domini fuit, qui, postquam ab Hierosolymis usque ad Illyricum missus arcu domini huc illucque uolitauit, ad Hispanias ire festinat, ut, uelox sagitta, sub pedibus domini sui orientem occidentemque prosternat. et quia plures sunt potentissimi regis inimici, qui uulnerati fuerant ignitis diaboli sagittis et quasi ceruus spiculo percussus in iecore, sagittae domini mittuntur ignitae cum carbonibus desolatoriis, ut, quidquid uitii in corde inimicorum regis fuerat, excoquant et salutari igne ignem eiciant perditorem. [*]( 2 *Cant. 2, 5 4 Ps. 119,4 6*Esai.49,2 8 Luc. 24, 32 11 Ps. 126,4 13 cf. Eom. 15,19 15 cf. Eom. 15, 24. 28 18 *Prou. 7, 23 cf. Ps. 119,4 ) [*]( 1 potentissimum LX,Ba.c. in iaculo M domini ex t non m2B domino W 2 sponso Bp.c.m2 canit Wp.c.m2Ba.c.m2 caritate S ego] ego sum W,lI! (utrumque s. I.) 3 CXVIIII L (ex CXIIII) H cent. dec. nono S 4 potentes L. 6 ysaia B esaia LW sagitta electa W 8 clcopas W aiebat-12 uuln. in mg. m2B 10 apperiret W 11 sagitta W 13 fuit dom. S ab ex ad m2X, s. 1. m2B, om. L hieru(ex 0 M)solimis LM hie(e.r be)rusolymis X hyero(iheru-i)solimis WB 14 illir. WMB dillir. (d eras.) L yllir. X arcu dom. om. W uolit. et W 15 ispanias W festinans Bp.c.m2 16 prosternit M prosterneret W sint Mp.r. 17 sag. diab. S 18 quasi] quia ex qua m2X seruus X speculo W percussi 5 19 dissolatoriis W ut] et W 20 quicquid WMB fuerant L iuert X fuerit 5, om. W exquoquant codd. praeter M 21 salutare LWM, Xa.c.m2 salutaris (taris in ras. m2) B pr. igne in ras. m2B igni M, om. L alt. ignem ex igne m2B eieciant X eiecient L )

631