Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

defecerant Sanae muliebria et ideo Abraham ei subicitur et dicitur ad eum: omnia, quae dicit tibi Sarra, audi uocem eius. illi defecerant muliebria, tu numquam habuisti: seXTIS deuoratur a uirgine, Christum portat in corpore, iam possidet, quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum deum et eius responsione condigna audit oraculum: duae gentes in utero tuo, et duo populi de uentre tuo diuidentur. illa duos generat dissidentes, tu\' unum cotidie concipis, parturis, generas, unione fecundum, maiestate multiplicem, trinitate concordem.

Maria, soror Moysi, uictorias domini canit, (Rachel moriens parit) et Bethleem nostram atque Ephratam stirpe nominis sui signat in posteros. filiae Salphaad hereditatem inter fratres merentur accipere. Ruth et Hester et Iudith tantae gloriae sunt, ut sacris uoluminibus nomina indiderint. Anna prophetissa generat filium leuitam, prophetam, iudicem, sacro crine.uenerabilem, et offert eum in tabernaculo dei. Thecuitis mulier regem Dauid interi rogatione concludit, aenigmate docet, exemplo dei mitigat.

legimus et aliam sapientem feminam, quae, cum obsideretur ciuitas et propter unum perduellem dux exercitus Ioab muros [*]( 3 *Gen. 21, 12 5 cf. I Cor. 6, 20 sec. Vulg. 8 *Gen. 25, 23 11 cf. Ex. 15, 20 12 cf. Gen. 35, 19. Matth. 2, 18 14 cf. Num. 27, 1-6 16 cf. I Reg. c. 1 et 2 18 cf. II Reg. 14, 1-20 20 cf. II Reg. 20, 16-22 ) [*]( 2 sarae (-e B) Xp.r.B 3 ei a(ha B)braham LB 4 sara Xp.r.B tu numq. hab. muliebria Ba.c. muliebria tu numq. hab. muliebria L 5 Christum] dum W 6 corpore ex pectore 111 7 dominum M eius] sua S 8 oracula B 9 duo L 10 cott. Xp.c.m2LM quot. S unionem X 11 fecundum in ras. m2B secundum LX maiestatem LXB multiplici Ba.c. trinitatem X concorde B 12 Rachel-parit addidi, om. codd. 13 et] add. Rachel S bethlehem 11 ephatam Wa.c. effratam B ephratham S 14 salfaad L salphaath B 15 hesther Wp.c. esther S 16 indiderent L -rit W profetissa X prophetes W 17 leuitem Ba.c.m2 \' crine] nomine B 18 tabernaculum W tecuitis W thecuites L,B (h m2) tecuites M 19 dei del. m2B 21 perd.) perdere uellet L; add. in sapientia sua X murus L,XDIa.c. murum B )

618
ariete quateret, locuta est ad populum in sapientia sua et tantae multitudinis periculum muliebri auctoritate sedauit. quid loquar de regina Saba, quae uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et testimonio domini condemnatura est omnes uiros Israhel? Helisabet utero prophetat et uoce. Anna, filia Fanuelis, in templo templum efficitur dei et cotidiano ieiunio caelestem inuenit panem. sequuntur mulieres saluatorem et ministrant ei de substantia sua.

ille, qui de quinque panibus quinque milia hominum exceptis mulieribus et paruulis aluit, escas sanctarum mulierum non recusat accipere. cum Samaritana loquitur ad puteum et saturatus conuersione credentis cibos, qui coempti fuerant, neglegit. Apollo, uirum apostolicum et in lege doctissimum, Aquila et Priscilla erudiunt et instruunt eum de uia domini. si doceri a femina non fuit turpe apostolo, mihi quare turpe sit post uiros docere et feminas?

Haec et istius modi, σεμνοτάτη filia, perstrinxi breuiter, ut nec te paeniteret sexus tui nec uiros suum nomen erigeret, in quorum condemnationem feminarum in scripturis sanctis uita laudatur. gaudeo et ueluti quodam tripudio effertur animus meus, cum in Babylone inueniuntur Danihel, Ananias, Azarias, Misahel.s o quam multi sunt senes et iudices Israhel, [*](\'3 cf. III Reg. 10, 1-13 5 cf. Luc. 1, 41-45 cf. Lnc. 2, 36-38 7 cf. Matth. 27, 55 etc. 8 cf. Matth. 14, 14—21 etc. 11 cf. Ioh. 4, 7-34 12 cf. Act. 18, 24—26. 21 cf. Dan. 1, 6 ) [*](2 tantae] ante L auctoritatis L euadit L 3 quae] qui W 4 salamonis L solomonis X et s. I. B 5 Isr.] Ierusaiem g helisabeth WM elisabeth L; add. in W proph.] prophete id ex prophetęt m2W 6 phanuelis W dei eff. B cott. Xp.c.mSM quot. S 7 sequuntur X sequentur L aecuntur cet. 8 subst. sua] facultatibus suis B 12 erapti M fuerint X appollo W 14 docere L,Xa.e.m2 15 apostolo-sit in mg. m2 (in t. sit eras.) B sit] add si (exp. m2) W 17 et om. M CEMNOTAT X EMNUTAIN M monita W, om. LB fllia om. W 18 pr. nec] ne B sexui tuo 1F nom. suum S erigere W 21 in om. M inuenitur S danihel LlII daniel cet. annanias L 22 misael B 0 quam] et IIr )

619
quos rex Babylonius frigit in sartagine sua, quam multae Susannae, quod interpretatur \'lilium\', quae candore pudicitiae sponso serta conponunt et coronam spineam mutant in gloriam triumphantis!