Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non egreditur e sancto, ne uestimentum, quod indutus est, polluat; quotquot enim in

Christo baptizati sumus, Christum induimus. seruemus tunicam, quam accepimus, sanctum custodiamus in sancto. ille montanus habitator, qui de Hierusalem descendebat Hiericho, non prius uulneratus est, quam nudatus. infunditur ei oleum, medicamentum lene et misericordia temperatum, et, quia debuit neglegentia sentire cruciatum, uini austeritate mordetur, ut per oleum ad paenitentiam prouocetur, per uinum seueritatem sentiat iudicantis.

Uxorem uirginem accipiet, uiduam autem et eiectam et meretricem non accipiet, sed uirginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. ego dominus, qui sanctifico eum. scio pontificem, cui praecepta nunc dantur, a plerisque Christum [*](5 cf. Tit. 1, 6 7 cf. Deut. 5, 5 8 *Leu. 21, 12 10 cf. Gal. 3, 27 13 cf. Luc. 10, 30-34 19 *Leu. 21, 13—15 ) [*](2 uert. loq. ς alt. si s. l. B 5 episcopos D episcopum s 6 que quoque K 7 alt. et om. D 8 carnis s 9 dei om. s egredietur D el a 77 de S 10 quo K,Ilp.r. quotquot] quod Ka.c.Ø 11 alt. xpo HR induimur KHR 12 accipimus ØB pr. san s sanctam JID 13 habitatur DØ qui om. s de s. l. m2 B herus. R iherus. B ieras. IIp.r. discendebat s; add. in JID hierico K herico Ila.c. hierocho H iericho S iherico B 14 oleum et K 15 temporatum D quia ex qui m2II debet HR&,Bp.c.m2 negligentiae S 17 sentiat (iat in ras.) II audiat aut sentiat s 19 accipiat II accipiet (s. I.) de genere suo et non contamiuabit (haec omnia deleta) accipiet s 20 iectam H eiecta D 22 ego enim K sanctificabo Ha.r. sanctieo IIa.c.m2 23 nunc praec. rp nunc s. I. 77, add. s. I. hec B xpm s. I. (in l. ras. 3 litt.) II xpi rp ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 38 )

594
intellegi et id, quod dictum est: super patre et matre non inquinabitur, de uirginalis Mariae partu edisseri.

multoque facilior est super domino interpretatio, qui audit in psalmo: tu es sacerdos in- aeternum secundum ordinem Melchisedech, et in Zacharia: audi, Iesu, sacerdos magne, et cui sordida peccatorum nostrorum uestimenta tolluntur, ut recipiat gloriam, quam habuit apud patrem, priusquam mundus esset.

Sed ne quis me uim facere scripturae putet et sic amare Christum, ut historiae auferam ueritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad corpus, intellegam de seruis, ut inpleatur in domino — quamquam gloria domini gloria famulorum sit — et, ubicumque oportunitas se loci tulerit, sic de uero lumine disputabo, ut deriuetur ad eos, quibus Christus donauit, ut lumen sint.

pontifex iste, quem Mosaicus sermo describit, uiduam, eiectam et meretricem non ducet uxorem — uidua est, cuius maritus est mortuus; eiecta, quae marito uiuente proicitur; meretrix, quae multorum libidini patet —, sed accipiet, inquit, uxorem uirginem de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degenerent, non meretricem, quae multis exposita est [*]( 1 Leu. 21, 11 4 Ps. 109, 4 5 Zach. 3, 8 7 cf. Ioh. 17, 5 19 *Leo. 21, 14 ) [*]( 1 patrem et (aut K) matrem KHR patre (-emD) et super matre (-cm D et super matre s. Z, B) IIDB 2 uirgiuali JIDB materiae H et (t eras.) disseri s intelle(iB)gi DB 3 facilius s 5 melchissedech H -sedehc <P -sedec s zaccharia K ihu DØ ihs KIIB hiesus HR 7 gloria D 9 sed ne] se D et] ut s 10 ut] et JIa.c.D 11 corpus] caput (-dIIa.c.m2D) IIDB ut] quod IIDB 12 inpl.] referatur K pr. gloriam HR 13 se om. S 14 lumine bis K diriuetur KDØB 15 ut] quod D sunt Ila.r. sit s qua? H quae B moysaicus s moyaeicus K 16 descripsit H eiect.—mort. om. HR ducet Φ,Bp.c m2 dncit ex dicit K duxit ILD,Ba.c.m2 17 est mort.] add. est s. 1. m2 (priore est non deleto) B quae] add. a KJIDB uiu. mar. s 18 uiuo K quem D libidine K0 19 uirg.] add. et JIDB 20 in om. K mala terra B 21 non] non priori coniugio indigna fuit (haec omnia expuncta) non s am. exp. est II )

595
amatoribus, non eiectam, quae etiam priori coniugio indigna fuit, non uiduam, ne pristinarum meminerit uoluptatum, sed illam animam, quae non habet maculam neque rugam, quae cum Christo renata innouatur de die in diem, de qua apostolus loquitur: despondi enim uos uni uiro, uirginem sanctam exhibere Christo.