Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Caput, inquit, suum non discoperiet. habet cidarim et nomen dei portat in fronte, diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi uenit aetatem, semper eius gloria protegendus est et uestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia inpolluta, quia agnum sequentia et de adtonsae ouis confecta uelleribus. Thamar amissa pudicitia scidit tunicam; Caiafas perdito sacerdotio rupit publice uestimenta. super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur.

ubicumque peccatum est et in peccato mors, illuc pontifex non accedet. anima, quae peccauerit, ipsa morietur. quamuis ille sit dines, quamuis potens et multitudinem offerat uictimarum, si mortuus est, non tangitur a pontifice, non uidetur. quodsi reuiuiscit et ad uocem saluatoris egreditur de sepulchro suo et fasceis peccatorum solutus incedit, intrabit [*]( 6 Leu. 21. 10 cf. Ex. 28, 4 etc. 7 cf. Ex. 28, 36-38 etc. 4 8 cf. Num. 4, 3 etc. 9 cf. Leu. 21, 10 10 cf. Apoc. 14, 4 11 cf. \'Gen. 38, 19 12 cf. Matth. 26, 65 *Leu. 21, 11 15 Ezech. 18, 4 18 cf. roh. 11, 43-44 ) [*]( 1 citra B iordanem KTIB exilii] add. et D,B (exp.) pont. est s. I. B est] et D,Ba.c. 2 uniuersaque Φ. praestrinxit JIB pulsauit II 3 aperuit J1 pertinet KØ; add. in (eras.) s 4 priuilegis H 6 inquit] autem K discooperiet (-pae-B) IIBp.c.Φa.c. cedarim K cythariin cP 7 frontem K 8 uen. aet.] unitatem ex peruenit aet. B peruenit KD,Ba.c. 9 sunt s. l, m2B 10 atonsae ΙΙΦ,Da r. tonsae Dp.r. 11 perfecta cP tamar JIB am. pud. in mg. K scindit IIBa.c. 12 caiafas HRa.r. caiphas 1)B caifas cet. 13 omne D esset S ingriditur JIDØB 14 ibicumque R peccato] peccaturn DB 15 accedit KØ uerba anima—morietur parenihetice post mors (l. 14) transponi mauult Engelbrecht 16 quamuis] ille D potest s et] si K multitudine IC offeratur s 17 uictimorum IC 18 reuiuiscet K resurgit IIDB uocem ex luce m2K 19 sepulcro IIDll suo in mg. R. om. D fasceis (e eras.) II fascaeis K fasceris (r exp.) 11 faciis B fasciis g solutis Hp.r.D )

592
ad eum pontifex et ibi faciet mansionem et cum resurgente prandebit.

Super patre suo et super matre sua non inquinabitur. multa nos facere cogit affectus et, dum propinquitates respicimus corporum, et corporis et animae offendimus creatorem. qui amat patrem et matrem super Christum, non est eo dignus. discipulus ad sepulturam patris ire desiderans saluatoris prohibetur imperio. quanti monachorum, dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt! super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, soronbus, consobnms, lamiha, seruulis!

genus regale et sacerdotale sumus. illum adtendamus patrem, qui numquam moritur aut qui pro nobis moritur et qui ideo uiuens mortuus est, ut nos mortuos uiuificaret. si quid habemus de Aegypto, quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus. sindone opertus adulescens uinctum dominum sequebatur: incurrisset laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium impetus declinasset. reddamus parentibus, quae parentum sunt; si tamen uiuunt, si seruientes deo filios suos praeferri sibi gloriantur.

Et de sanctis non egredietur et non polluet sanctificationem dei sui. pro otioso quoque uerbo [*](3 *Leu. 21, 11 6 cf. Matth. 10, 37 7 cf. Matth. 8, 21-22 etc. 11 cf. 1 Petr. 2, 9 14 cf. Rom. 4, 17 15 cf. Gen. 39, 12 16 cf. Marc. 14, 51-52 21 *Leu. 21, 12 22 cf. Matth. 12, 36 ) [*]( 3 patrem suum Ka.c. alt. super om. D matrem.saam Ka.c. 4 cog. fac. B et om. K propinquitatem IID 5 pr. et] ex HR 6 et] aut IIDΦ; add. suam s. l. H 7 eo] deo D 8 probetur B patres matresque K patri matrisquae H patri matrique IIa c.m2 9 ani- inas suas B si super B patrem Ka c.H 10 matrem Ka.c. fratrem KBa.c. fs (= fratribus) II 11 sororibus ex sorore <P; add. et s. l. m2B consubrinis KB,<Pa.c; seq. ras. 5 litt. II familiae II fami-iis B et s. l. K 12 adtendimus K 13 aut—moiitur dcl. m2B moritur om. H et] aut s 14 ut ex et H si] sed D quod om. II 15 t-nendi D ae(e Φ)gyptia (ex -io Φ) ΙΙΦ 16 uinctus JsT domino R deum Ka.c. 17 in laque(ae fl)os lIRD,Kp.c.m2IIp.c. 18 decl. impetum D imppium DB . 19 alt si om. DB seruiunt s domino IID et filios B 21 polluit HRØ )

593
rationem reddituri sumus et omne, quod non aedificat audientes, in periculum loquentium uertitur. ego, si fecero, si dixero quippiam, quod reprehensione dignum est, de sanctis egredior et polluo uocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis pontifex et episcopus, quem oportet esse sine crimine tantarumque uirtutum, ut semper moretur in sanctis et paratus sit uictimas offerre pro populo, sequester hominum et dei et carnes agni sacro ore conficiens, quia sanctum oleum christi dei sui super eum est!