Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

egone hereticus? et cur me, quaeso, heretici non amant? tu orthodoxus? qui etiam contra conscientiam tuam et linguam alia praedicantem aut inuitus subscripsisti et praeuaricator es, aut uolens et hereticus. dimisisti Aegyptum, cunctas prouincias reliquisti, in quibus sectam suam libera plerique fronte defendunt, et elegisti me ad insectandum, qui omnia contra ecclesiae dogmata publica uoce condemno. [*]( 9 *I Thees. 5, 21 ) [*]( 1 origenen Ea.c.m2 horigenem 9t apollinarium S 2 ut] et JBD uel S 3 recipitur D quo] quod A,Bp.c.m2 quia Za.c.m2 qui J in om. 25 4 sed] add. ait (eras.) J, add. ut (eras.) 2 quo om. EA quod UJ,Σa.r.Bp.c.m2 5 est s. l. m2A 6 ut] et J,2a.c. plur.-prob. in mg. inf. G multis U. carpiam 21 7 electurus s. l. 2, om. J lecturus 99 8 manus meas ES5B,Ap.c. ut] tam (del.) ut A sed J secundo 31 9 quod EA18 illud quod cet. leg.] quae legentes et 9T 10 satis s. l. 2, om. J mihi origines 21 ob. dogma J dogma ob. 2 11 cuius] cum 21 im A>8 errores 2 12 paenitus EJfs ego U 13 heretici etiam 21 ortod. EB,2a.c.m2ts (alt. o ex u m2) uero hereticus 21 etiam om. 21 scientiam D,Ba.c.m2 sententiam S 14 aliam JBD,Σa.r. scripsisti B 15 praedicator J,2$3a.c. alt. et om. 9 et <es) mattult Engelbrecht her. es 21 16 egypt..AB egipt. B cunctasque 21 relinquisti GU 17 tuam B plerisque 21J def. et] durante 21 sectandum D 18 ecc(c)lesiam G%LJ2B dogmatam J; add. reprehendo et S 19 contemno Aa.c.m2%D )

577

Origenes hereticus: quid ad me, qui illum in plerisque hereticum non nego? errauit de resurrectione corporis; errauit de animarum statu, de diaboli paenitentia et — quod his maius est — filium et spiritum sanctum seraphin esse testatus est. si errasse non dicerem et haec non cottidie anathematizarem, essem erroris illius socius. neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque suscipere cogamur.

at idem et scripturas in multis bene interpretatus est et prophetarum obscura disseruit et tam noui quam ueteris testamenti reuelauit maxima sacramenta. si igitur, quae bona sunt, transtuli et mala uel amputaui uel correxi uel tacui, arguendus sum, cur per me Latini bona eius habeant, ignorent mala?

si hoc crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homilias in Iob ex libris eius, id est ex Graeco, in Latinum transtulit, sit in culpa eiusdem confessionis Uercellensis Eusebius, qui omnium psalmorum commentarios heretici hominis uertit in nostrum eloquium, licet heretica praetermittens optima quaeque transtulerit.

taceo de Uictorino [*]( 1 origenis EAJSis horigenis W me s. l. m2A qui] quod 91 her. in pler. 23 2 de-errauit in mg. inf. S 3 diabuli EJ,Ba.c. ziaboli G quod ex quo S9 hiis Ba.r. id A 4 fil.—sanctum in mg. m22, om. J dei fil. Ap.c.m2 fil. dei 99 sanctum EA; add. in commentariis (coum. CrS) esaiae (esaye B) cet. seraph(h s.l. E)in (m Ep.c.m2) ES&D serafin 21 siraphin J seraphim ZB serafim GA 5 eum err. non dic. Ap.c.m2J2B err. non dic. eum S errassem D non (s. l. m2A) cott(t Ap.r.ls)idie (-ae EB) EAtB cott(t ΣDB)idie (-ae J) non cet. anatem. Ga.c. anatim. Ea.e.m2 anamathizarein J 6 enim om. A 7 rec.] suscipere 2 susc.] eius recipere B at (t in ras. m2) B ad Ea.c.m2 nam 21 idem om. 21 8 est s. I. E 9 uet. quam noui B 10 maxime 21 11 uel corr. om. I) 12 per otn. 2 me ras. mut. in ne Σ habeant EWA; add. et cet. ignorarent mala D mala ignorent E (ign. add. m. rec:) B mala autem non habeant A 13 est crimen B arg.] add. et S3 hylarius S9 ylarius B interpraetationes 9t 14 homclias JZDB omilias G omelias E (e ex i m2) UAB in om. 2t iob (non hiob) codd. 15 confessiones 21 confessoris 2 uerzellensis B 17 heretia (is eras. J) J,2a.c. her. hom. om. A in s. l. B nostro eloquio A 18 uitorino Ba.c.. ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 37 )

578

Petobionensi et ceteris, qui Origenem in explanatione dumtaxat scripturarum secuti sunt et expresserunt, ne non tam me defendere quam socios criminis uidear quaerere. ad te ipsum ueniam: cur tractatus eius in Iob descriptos habes, in quibus contra diabolum et de stellis caeloque disputans quaedam locutus est, quae ecclesia non recipit?