Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et Moyses moriens plangitur, Iesus absque . funere et lacrimis in monte sepelitur. quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro, quo Paulam Romae consolati sumus, breuiter explicauimus. nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perueniendum est, ne uideamur praeterita et obsoleta quondam calcare uestigia.

Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum cliori3, quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi uidentem comminus dicere: sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri, sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram uicem dolentes.