Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ille, ille te uicit, ille iugulauit fugitiuus propheta, qui reliquit domum suam, dimisit hereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manus quaerentium eam. qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: ero mors tuas o mors; ero morsus tuus, inferne, illius morte tu mortua es, illius morte nos uiuimus. deuorasti et deuorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et auidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt. [*]( 1 cf. I Thess. 4, 12 3 Matth. 9, 24 etc. 4 cf. Ioh. 11, 1— 44 5 *Sap. 4, 11 6 cf. Sap. 4; 14 9. 10 cf. Os. 13, 15 12 cf. Ion. c. 1-3 15 cf. Hier. 12, 7 18 *Os. 13, 14 ) [*]( 1 quod s 2 prohibent 91 3 inquit om. DB 5 quod UΦΒ quia cet. sit] est D, om. s in(m9l)mutaret 9IB imnundaret s mutaret cet. 6 placuerat Ga.c.D domino B 7 repugnati 91 repungnant <P 8 uirt. om. s desiderit 91 desidero G 9 0 amara mors r fratres] sčs s diuidis UΦΒ,Dp.c.m2 -dit s -des cet. sociatas rKs 10 ac] et B 11 ascendentes 91 12 et om. GØB 13 conquiescerent 9t -rat <P 14 et s. l. m2K, om. Y niniue UΨΒ,Dp.c.m2 15 pr. ille s. l. m2K, om. GF de enicit <P alt, ille] add. te GKB relinquit G 16 demisit KØ 17 manibus S eum G 19 pr. illins-alt. morte] de morte xpi mors mortua est 0 mors xpi morte r alt. illius] an (sic) illius 91 20 deuorasti-es] mors enim, dum deuorat, denorata est r adsumpsisti Ka.r. Ψ absumpti F 21 solicitiris U sollicita s sullicitatur r abidus G 22 tua] eius r )

551

Gratias tibi, Christe saluator, tua agimus creatura, quod tam potentem aduersarium nostrum, dum occideris, occidisti. quis ante te miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus uiuendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adam.