Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid igitur faciam? iungam tecum lacrimas? sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes uocans et dominus in euangelio: non est, inquit, mortua puella, sed dormit. Lazarus Yquoque, quia dormierat, suscitatus est. laeter et gaudeam, quod raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placuerit deo anima illius?

sed inuito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta uirtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus. o mors, quae fratres diuidis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! adduxit urentem uentum dominus de deserto ascendentem, qui siccauit uenas tuas et desolauit fontem tuum. deuorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo uiuus fuit. portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineue nostra illius praeconio saluaretur.