Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

miseri Israhelitae, ad quorum conparationem Nabuchodonosor seruus dei scribitur; infelices nos, qui tantum displicemus deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desaeuiat. Ezechias egit paenitentiam, et centum octoginta quinque milia Assyriorum ab uno angelo una nocte deleta sunt; Iosaphat laudes domino concinebat, et dominus pro laudante superabat; Moyses contra Amalech non gladio sed oratione pugnauit.

si erigi uolumus, prosternamur. pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens! Romanus exercitus, uictor orbis et dominus, ab his uincitur, hos pauet, horum terretur aspectu, qui ingredi non ualent, qui, si terram [*]( 9 cf. Hier. 25, 9 11 cf. IV Reg. 19, 35 13 cf. H Par. 20, 20-29 14 cf. Ex. 17, 11-13 ) [*]( 1 quia B uidit DΨ alt. qui] quia B 3 que exp. K, om. ØB 4 beandos (= μαϰαριστούς)] beatos D\'l\' 5 sentimus] add. deum Z1 placeamus s nrm s fortis F 6 superatus est B et quasi-8 miseri] sicut miseri erant F quasi] quia si D 7 haec sufficerent 21 hoc s. l. mSB autem <P claudimus G 8 hisrahelitae 91 israe- Iitae g; add. sunt <P ad quorum] quando ad eorum r conparatione G 9 nabucchodonos(ss G)or Gs nabucodonosor r,Ka.c. seruos dni r scrib.] uocabatur ita et F dicitur S nos infilices F qui] modo qui F tantum in mg. ml F sic GKW 10 rabiam s barbarum G ira in nos D 11 cento F octuaginta rKs 12 una nocte om. r una oin. ?\' 13 iosaphath B iosafath GK laudis F domini ς et—super. om. G laudantem K0 14 moses Gp.r.U amalec s gladium r 15 pugnabat D si] ita et nos si F prosternamus F0 pro—p. 573, 2 persequente om. r 16 solida Ka.c.Ψ credulitatem Gs credulitate K (in- m2) XF mens fuit D 17 hos] quos G pauit GW,Ka.c.m2 pauiat W 18 aspectus W ingredi om. KW si] se s. l. m2K, om. ¥ tetigerunt Y )

573
tetigerint, se mortuos arbitrantur, et non intellegimus prophetarum uoces: fugient mille uno persequente nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur, statimque cernimus sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere?

Excessimus consolandi modum et, dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerxes, ille rex potentissimus, qui subuertit montes, maria constrauit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem uidisset exercitum, flesse dicitur, - quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset.

o si possemus in talem ascendere speculam, de qua uniuersam terram sub nostris pedibus cerneremus! iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa; alios torqueri, alios necari, alios obrui fluctibus, alios ad seruitutem trahi; hic nuptias, ibi planctum; illos nasci, istos mori; alios affluere diúitiis, alios mendicare; et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc uiuunt, in breui spatio defuturos. uincitur sermo rei magnitudine et minus est omne, quod dicimus.

Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes [*]( 2 *Esai. 30, 17 6 cf. Herodotus VII 46. Plin. epist. III 7, 13 ) [*]( 2 nec] et T ampotemus r abutamur 51 3 statimque-6 planximus om. r cernamus (?) 91 4 filis G telis D pixiles (li eras. K) K\'l\' tyaras DB thyaras K\'I\' galeas G galleis Kp.c.m2Φ (a ex e) W cauallos <P cauallis K (-us m2) W equos K\'l\' equus 21 5 excessibus <P et s. l. K, om. W unus D morte G 6 plangimus D xerses D&B xersis TKW seriir G, ? 31 ille om. T 7 qui—constr. om. r 8 de om. <P 9 fleuisse GB,Ka.r.,?W. 11 possimus UΚΦΨ,Ba.c.m2 specula G speculum D quam G 13 mundi] orbis S et regnis et (et exp.) K regnis et <P et G conlisae KØ concisa G 14 obrui] breui s absorbi D absorberi S quart. alios om. 0 15 hinc G illis s 16 adfl. G afl. VLKD fluere s alt. alias <Pp.c. mendicari D mendicitate contrahi GK\'I\' tantum lersis B lersis K\'TB xerses GDØ 17 exercitum s. l. m2K, om. \'l\' in om. CPB 18 defuncturos ΚΨ 19 dicemus K 20 e] de G discendentes 51K )

574
paulisper nostra uideamus. sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuuenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? cotidie morimur, cotidie commutamur et tamen aeternos esse nos credimus. hoc ipsum, quod dicto, quod scribitur, quod relego; quod emendo, de uita mea trahitur. quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum.