Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi uicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis euaserit?

Constantius, Arrianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus [*]( 1 terrores s subigit G 2 hic seru. dom. om. s (cf. ad p. 569, 4 denegarat) seruituti mD dominabitur Kp.c.m2,<P (cf. ad 569, 4 denegarat), Ba.c.m2 donatur D 3 oculi (-lis Gp.c.m\'2) omnium GmD, ? 31 4 tua et] tuae D conuers. sacerdotalis I7 speculam K speluncam W constitutam K 5 publica ra.c.m2 disciplina s quidquid-putant om. J1 quicquid GxFB,mp.c.m2 omnes s.l.m2K, om. GY omnium s faciundum G 6 caue ne comm.] caueat igitur conmittere r ne] quod Ka.c.m2T comittas K (itt ex ed m2) W aut qui ex atque m2r qui aut G 7 derelinqucre Ka.r.Ø 8 immopotes in mg. m mollitiae s 9 tui s.l.m2K, om. G conprime G 10 nepote Ga.c.m2*l\' disper. KmW dispens. D 11 desid] uir fidelis si amiserit, quem diligit, desiderandus T est tibi D0 est ei r, ? 21 12 exp.-uid.) praemississe magis quam amisisse credat i7 exs(s eras. К)pectasse Kp,c.m2Ø -re non amisisse in ras. m2B uideris s 13 dolorem Ka.c.\'I\' 14 rat.] traditione Ga.r. ac] an KØB 15 ut] qui in hoc tempore moritur T 16 sit qui] est quod r hac lucej hae nice 31 caruit FGD gratulandum Kp.c.m23fB,0 (ex gulandum) congratnlandus T 17 ei] est (del. m2) r quod] qui S tantum s arianae Ka c.m2B in mg. m2 arianus s 18 fauetor Ka r. heresens (se m2) K heresis D concitatus Ga.r. )

569
fertur ad pugnam, in Mopsi uiculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus, perditor animae suae et Christiani iugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare uult fines, perdidit propagatos.

louianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Ualentinianus uastato genitali solo et inultam patriam derelinquens uomitu sanguinis extinctus est. huius germanus Ualens Gothico bello uictus in Thracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obuiis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur.

adulescens Ualentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadauer exanimis infamatum suspendio. quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? omnes capti steterunt ante ora uictorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia seruitutis quam hostili mucrone confossi sunt. [*]( 1 bellum K\'I\' in mopsi (mo et a in ras. m2) B immopsi (p eras.) K immo (inmo \'1\') ipsi (ipso D) GD\'1J in moysi s uinculo G uilico (ui in ras. m2, li exp. m2) B 2 hoste KYa.c.m2 relinquit G proditor S et om. D 3 moedia Gp.c.D 4 deneg.] hic seruitute dominabitur denegaret rp (cf. ad 568, 2) 5 iobiianus ex iobin. G iouin. ØB 6 faetore GKXF 7 ualentinus Ka.c.m2 uastator Kp.c.m2,0 (ex fastator) 9 got. G gotth. B ghot. ΚΨ tracia GD0,B (alt. a in ras. m2) trachia KT 10 lucum Kp.c.<P sepulcri Ga c.DB 11 obniis ab S ab aniis W a suis Kp.c.m2ΦΒ urb.] hostibus W 12 hostis Kp.c.DB cruentateque D cruentasque G parietis K,\'I\'a.c.m2 lugdine K\'l\'a.c.m2 lugdudnne s 13 cestantur G ualentianus 1\' post fuga G profuga 1\' 14 recuperato GK haud \'1\' aut KØ,GDa.c. 15 mortis] necis Ka.c.m2\'I\' necis muros G conscia-cadauer om. K (in mg. inf. conscia negatus est et catauer m2), \'I\' conscie G et] ex rp 16 exanime Bp.c.m2 susp. inf. S snspendi corpus est G de om. K\'IJ 17 rerum] regnum (ex -om Ψ) GI\',Ka.c. terror in GD )

570

Dicat aliquis: \'regum talis condicio est, feriuntque summos fulgura montes). ad priuatas ueniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; atque, ut ceteros praetermittam, \'Sufficit nobis trium nuper consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis auaritiae ostiatim stipes mendicauit; Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu euasisse se putat, quod in Oase uiuit inglorius.

non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum — horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi —: uiginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Uandali, Marcomanni uastant, trahunt, rapiunt.