Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diuersis floribus et arborum comis uitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam uisu, laborem presbyteri et studium testaretur.

Macte uirtute! cuius talia principia, qualis finis erit?s o miserabilis humana condicio et sine Christo uanum omne, quod uiuimus! quid te subtrahis, quid tergiuersaris, oratio? [*](5 cf. Ex. 31, 2-3 7 cf. III Reg. 7. 1-2 (13-14) 8 cf. Yerg. Georg. I 111 sq. 11 sc. Hippias Eleus 19 cf. Fs. 33, 6 ) [*]( 1 luculentia B luculenta S cae(e)rim. G91DB cerem. cet. 2 eum] enim B 4 romae Ka.c.m2Ψ hist. scr. B hystoriae \'l\' storiae Ga.c.$historia D 5 quam 91 quam (ex quem m2K) ex cet. et s. l. m2K, om. G\'JI beselehel ØB beseel G belseleel \'Fp.c., ? 81 beseleel cet. 6 sapientiae (-e) ØB spiritus s testarum s 7 hyram ØB irain D quoque] que G tyrii GK,Wa.c.m2 quo K\'J\' tahernaculum B 8 suppell. D subpell. P super!. G,Ka.c.m2 sunt 2IB sint cet. 9 uberis s luxor. Φp,c. luxsor. 21 10 in om. s 11 arcium s argium G; add. rerum D redundant G eligantiam KD aligantium s elegantia B philosophos W phylosofus K philosopus G 12 quod] quo ØB palium (a ex i G) Gs et om. s 13 manu] anu s 16 adumbrarit D,Bp.c.m2 abumbrarit 4>a.c.m2, ? 91 ut s. l. G disposit(c)ionem GΚΦ,Ψa.r. 17 quam usa Ψ quamuis D presb. lab. S 18 macta Bp.c.m2 magnae G1\',Ka.c.m2 uirtutis G 19 mirabilis Ψ xpm D 20 pr. quid] quod 0 )

565
quasi enim mortem illius differre possimus et uitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum peruenire. omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni.

ubi nunc, decora illa faques, ubi totius corporis dignitas, quo ueluti pulchro indumento pulchritudo animae uestiebatur? marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura uiolae in pallorem sensim migrabat cumque aestuaret febribus et uenarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem auunculum consolabatur. laetus erat uultus et uniuersis circa plorantibus solus ipse ridebat. proicere pallium, manus extendere, uidere, quod alii non uidebant, et quasi in occursum se erigens salutare uenientes: intellegeres illum non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere.