Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Uerumtamen uelut incunabula quaedam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis deuotus miles fuit, donandus - laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogauit. legerat enim: qui uult perfectus esse, uendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me et iterum: non potestis duobus dominis seruire, deo et mamonae.
excepta uili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, [*](2 epist. XIV 2, 3 (p. 46, 17) 9 cf. Act. 10, 2. 22. 48 13 cf. Horat. c. IV 2, 9 15 *Matth. 19, 21 17 *Matth. 6, 24 etc. ) [*]( 1 conseruaret <P conseruarit Kp.c.m2 conuersaris G 2 quond. om. G 3 in pal.-chlam.] quidam fidelis uir in palatio militans snb F 4 militiam s clamide (-dem Ø) codd. praet. 91 candente r eius] suum r trit. sit quod] terebat et F trit.] tributum G 5 stans ante] stante (st eras.) G ieinnis St 6 portabat F quod adh.] ac F alt.] alteris Ka.c.m2 altaris y indnmenti G alteris s militauerit D militabat F militat Ka.c.m20 7 ad hoc] adhuc tantum F haberet GKW habebat F ut in G obpr. pup. B obpr. GB 8 miserisque D mihi—12 ut om. F iste Ga.c.%ID 9 cornil. s cornill. 91 istum KY 11 quaedam om. GKY 12 ut s. l. G qui ergo F milia xpi F 13 don.-milit.] dubium non est, quod, postquam suo regi militare coepit, donatus sit laurea r donatus ΓGΨ,Ka.c.m2 aurea K\'l\'a.c.m2 14 baltheo <P quicquid D\'I\'B qdqd (= quodquod) s; add. in illo G castrensi Gp.r. castrinsiia <P peculi Ga.c.K saeculi W 15 perf. esse om. W 18 mammonae(e) YB excepto T tunica om. W 19 quo DB )
in uno atque eodem et imitabatur monachum et episcopum uenerabatur. non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie nouum cerneret. quid multa? fit clericus et per solitos gradus presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium! tum primum et solum auunculo iratus est.