Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc ex ipsius continentia loci sciri potest, quod sancti, qui in aduentu saluatoris in corpore fuerint deprehensi, in isdem corporibus [*](1 cf. IL Cor. 12, 4 5 cf. Matth. 25, 33 9 cf. adu. Iou. II 18. 22 12 cf. Matth. 13, 48, cf. adu. Iou. II 22 14 cf. I Thess. 4, 14-16 18 cf. Apoc. 11, 3-7 20 cf. I Cor. 15, 50—54 ) [*](1 reuelaret AB renelauerit o se (s. I., del.) reuelarit 99 alioqui S paradyso A,IIp.c.m2 5 stant IID,oBp.c.m2 a] ad ADa.r. 6 edi B qui] add. stant g sunt 7 me om. D dix. al. B 8 di- xissc D 9 dictandi H distincti D 11 eadem D cam 91 ea A quae(e)stione Ap.c.D 12 piscis SSL,Aa.c.m2 separabuntur S pene Do 14 tertio II$ia aduentum D 16 non s. I. B his] is B qui ex quae m2A 17 in corp. om. D et] ut B 18 cum et] et cum D cnoc B 19 elias S apocalipsin B apocalipsi © apocalypsl GD abocatlypsin s 20 scilicet et Φ scilicet ut Da.c. 21 loci cont. o sciri pot.] scriptum est o scire ΑΦ,a.c. 22 fuer. depr. in corp. S alt. in om. s isdem JZSB hisdem cet. iisdem S )

544
occurrant ei, ita tamen, ut inglorium et con-upturn et mortale gloria et incorruptione et inmortalitate mutetur, ut, qualia corpora surrectura sunt, in talem substantiam etiam uiuorum corpora transformentur. unde dicit alio loco apostolus: propter quod nolumus spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale hoc a uita, ne scilicet corpus ab anima deseratur, sed anima habitante in corpore fiat inclitum, quod

ante inglorium fuit, de Enoch autem et Helia, quos uenturos Apocalypsis refert et esse morituros, non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritaliter intellegendus sit, ut nos aestimamus, aut, si carnalem interpretationem sequimur, Iudaicis. fabulis adquiescendum sit, ut rursum aedificeturHierusalem et hostiae offerantur in templo et spiritali cultu inminuto carnales obtineant caeremoniae.

Quartum est, quod quaesisti, quomodo in Iohannis euangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenen: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum, et rursum in Matheo scriptum sit, quod ad uestigia saluatoris mulieres corruerint, cum utique non sit id ipsum [*]( 4 *II Cor. 5, 4 8 cf. Apoc. 11, 3-7 17 Ioh. 20, 17 18 cf. Matth. 28, 9 ) [*]( 1 inglorium in ras. mSB corruptiuum B mortalem BDa.c.,θ 2 gloriae A ium. mutetur (in mg. at utantur ml) II -tem (m del.) utetur (ex utentur m2) D 3 corp.] add. mortuorum S sunt resurrectura B resurrectura <P sint 11D qualem 0 etiam subst. B uirorum B 4 unde et cP alio 2L1 in alio cet. 5 expoliari IIDB superuestire 2IA adsorb. A obserueatur (a eras.) D 6 mort. hoc] quod mort. hoc est B 7 habitauit Ba.c. inclytum GilA 8 elia S uent.] futuros 21A 9 apocalipsis SJS ab(ap-p.c.)ocatlypsis <P et esse] esse et 0 est istius] estius 21 istius A 11 existimamus S aut] ut A 12 iudaeicis Gp.c.m2 acq. S rursus 77 13 iher. B ier. S 14 carnalis cP obteneant 2l,S5a.c. obteneat Aa.c.mS optineant GDoB caeremoniae \'&Il,Aa.c.m2 cae(ceGp.r.)rimoniae (cerimonias B) cet. optineant cerimonias s. I. B 15 in om. cP 16 maria G Magdalenen scripsi -nem 21 -nae GADo -nam cet. 17 nolit ne cP 18 matheum Aa.c.m2 mattheo G ad s. I. m2A, om. 19 corruerent %Aa.c.m2 idj ad A )

545
tangere post resurrectionem pedes eius et non tangere.

Maria Magdalene ipsa est, a qua septem daemonia expulerat, ut, ubi abundauerat peccatum, superabundaret gratia; quae, quia dominum hortulanum putabat et quasi cum homine loquebatur et quaerebat uiuentem cum mortuis, recte audit: noli me tangere, et est sensus: \'non mereris meis haerere uestigiis nec adorare quasi dominum et eius tenere pedes, quem non aestimas surrexisse. tibi enim necdum ascendi ad patrem meum.\' ceterae uero mulieres, quae pedes tangunt, dominum confitentur [*]( 3 ) et merentur eius haerere uestigiis, quem ad patrem ascendisse confidunt. quamquam, etiamsi eadem mulier in diuersis euangeliis et tenuisse pedes et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit primum corripi quasi incredula et postea non repelli quasi ea, quae errorem confessione mutauerat, quod et de latronibus intellegi potest, cum alius euangelista utrumque blasph\'emasse, alius narret alterum esse confessum.