Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

etsi enim noueramus quondam Iesum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus eum. et in Iohannis epistula scribitur: carissimi, nunc filii dei sumus ot necdum manifestatum est, quid futuri sumus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. quodque reuelatum sibi et sanctis per spiritum esse testatur, non statim [*]( 3 I Cor. 2, 10 9 Rom. 8, 24 15 *II Cor. 5, 16 17 *I Iob. 3, 2 ) [*]( 1 parauit Aa.c.m2 2 rursus II 3 autem] hoc s deus reu. s 4 et om. s debemus 33 5 quomodo 21A quid 58$quod cet. ille om. 2£A aliis] add. aliis (exp.) s. I. A reuelaret B reuelauerit SBo ad quae] adque 91 atque A (ex ad què m2) Øo 6 nos s. 1. m2 S non Φ requirere 93 illut G que D 7 aures 2fØ homines 21 asc.] add. que praeparauit deus diligentibus se B 8 scire ΑΦ,a.c. 10 uellit Aa.r.Bp.c.m2 11 audire Aa.c.m2D 12 non (om. Ø) conpr. hum. cog. Φ adprehendit Aa.c. 13 hoc ergo 21.4 14 cogitatio SBa.c.# possit A possunt D 15 nouerat A itim xpm B 16 non s. l. m2A eum om. B, add. secundum carnem o 18 manifestatum 21 (?)Ao,Ba.c. -festum cet. quod 2I(?)AD,Øa.c. 19 simus o quoniam] scimus enim, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quia s; sed Hier. ipse locum non integrum attulit sicut Aa.c.m2Øo quod IID 20 esse test.] dicit B esse] est s )

543
sequitur, ut ipse aliis reuelarit. alioquin audiuit et in paradiso uerba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat; aut si narrauit, nequaquam ineffabilia sunt.

Secunda quaestio fuit, in qua dicis legisse te per transitum in opusculis meis, quod agni, qui stent a dextris, et haedi, qui a sinistris, Christiani sint atque gentiles et non potius boni et mali. non memini me hoc aliquando dixisse et, si dixissem, non essem in errore pertinax.

quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo uolumine contra Iouinianum super hoc capitulo disputasse me noui et non solum super hoc, \' sed et de eo, quod in eandem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separantur. quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum uidetur.

Tertium interrogaueras, quod dicit apostolus in aduentu domini saluatoris rapi quosdam uiuentes obuiam in nubibus, ita ut non praeueniantur ab his, qui in Christo dormierunt, uisque nosse, utrum sic occurrant in corporibus et non ante moriantur, cum et dominus noster mortuus sit et Enoch atque Helias secundum Apocalypsin Iohannis morituri esse dicantur, ne scilicet ullus sit, qui non gustauerit mortem.