Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc ex ipsius continentia loci sciri potest, quod sancti, qui in aduentu saluatoris in corpore fuerint deprehensi, in isdem corporibus [*](1 cf. IL Cor. 12, 4 5 cf. Matth. 25, 33 9 cf. adu. Iou. II 18. 22 12 cf. Matth. 13, 48, cf. adu. Iou. II 22 14 cf. I Thess. 4, 14-16 18 cf. Apoc. 11, 3-7 20 cf. I Cor. 15, 50—54 ) [*](1 reuelaret AB renelauerit o se (s. I., del.) reuelarit 99 alioqui S paradyso A,IIp.c.m2 5 stant IID,oBp.c.m2 a] ad ADa.r. 6 edi B qui] add. stant g sunt 7 me om. D dix. al. B 8 di- xissc D 9 dictandi H distincti D 11 eadem D cam 91 ea A quae(e)stione Ap.c.D 12 piscis SSL,Aa.c.m2 separabuntur S pene Do 14 tertio II$ia aduentum D 16 non s. I. B his] is B qui ex quae m2A 17 in corp. om. D et] ut B 18 cum et] et cum D cnoc B 19 elias S apocalipsin B apocalipsi © apocalypsl GD abocatlypsin s 20 scilicet et Φ scilicet ut Da.c. 21 loci cont. o sciri pot.] scriptum est o scire ΑΦ,a.c. 22 fuer. depr. in corp. S alt. in om. s isdem JZSB hisdem cet. iisdem S )

544
occurrant ei, ita tamen, ut inglorium et con-upturn et mortale gloria et incorruptione et inmortalitate mutetur, ut, qualia corpora surrectura sunt, in talem substantiam etiam uiuorum corpora transformentur. unde dicit alio loco apostolus: propter quod nolumus spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale hoc a uita, ne scilicet corpus ab anima deseratur, sed anima habitante in corpore fiat inclitum, quod

ante inglorium fuit, de Enoch autem et Helia, quos uenturos Apocalypsis refert et esse morituros, non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritaliter intellegendus sit, ut nos aestimamus, aut, si carnalem interpretationem sequimur, Iudaicis. fabulis adquiescendum sit, ut rursum aedificeturHierusalem et hostiae offerantur in templo et spiritali cultu inminuto carnales obtineant caeremoniae.