Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cogita [*]( 2 caldaici PB chaldeici DpN chaldei k hierosolim. k bierusoly(ip)m. DpN ihero(u s.l.)solim. B hierosolima P primi S 7 ubi P mult.] qui uult esse perfectus, multitudines (ex nis m2) r 8 ueluti] quasi s. l. m2 r, add. quasi D fugiat uolunptatum (n del. m2) F monachi cibus (ex cybos m2) sit uilis et uespertinus l1 9 olera FDB lecumina i7 int. pisc. om. k 10 ducat r qui-12 conf. om. T 11 de quam g 12 quidquid D quodquod 0; add. enim r 13 idem tibi] hoc ei r quod om. fi panes P aduersum P 14 deserentes Φ 15 sit lectio sacra N freq.—18 fuge] monachus frequenter oret et flexo corpore et (et eras.) mentem ad ipm erigat crebo (sic) uigilet et uentre uacuo saepe dormiat. inter haec rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores quasi hostes (ex -is m2) fugiat F 16 deum Nk 17 remusculus P 18 adol. D<PN,Ba.c.m2 hostis Da.c.m2 fuge] ama Dk 19 sumptu Ba.c.m2 distribuere D 20 uerum esse s. I. P )

536
Indae loculos. humilitatem uestium tumenti animo non appetas, saecularium et maxime potentium consortia deuita. quid tibi necesse est ea uidere crebrius, quorum contemptu monachus esse coepisti? soror praecipue tua matronarum declinet colloquia nec inter sericas uestes et gemmas circumsedentium feminarum se sordidatam aut doleat aut miretur, quia alterum propositi paenitentia, alterum iactantiae seminarium est. caue, ne quasi fidelis et famosus tuorum quondam dispensator alienam pecuniam distribuendam accipias.

intellegis, quid loquar; dedit enim tibi dominus in omnibus intellectum. habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. non multum distat in uitio uel decipere posse uel decipi Christianum. quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem excepta elemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. praeter uictum et uestitum et manifestas necessitates nihil cuiquam tribuas, ne filiorum panem canes comedant.