Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec replico, non ut euangelistas arguam falsitatis — hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani —, sed ut reprehensores meos arguam inperitiae et inpetrem ab eis ueniam, ut concedant mihi in simplici epistula, quod in scripturis sanctis, uelint nolint, apostolis concessuri sunt.

Marcus, discipulus Petri, ita suum orditur euangelium: principium euangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia propheta: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. hoc exemplum de duobus prophetis conpositum est, de Malachia uidelicet et Isaia.

nam primum, quod dicitur: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, in Malachiae fine positum est; sequens autem, quod infertur: uox clamantis in deserto et cetera, in Isaia legimus. et quomodo Marcus statim in principio uoluminis sui posuit: sicut scriptum est in Isaia propheta: ecce mitto angelum meum, quod [*]( 1 *I Cor. 1, 27 3 Matth. 2, 6 10 *lIarc. 1, 1-3 17 *Mal. 3, 1 19 Esai. 40, 3 ) [*](1 egrediatur Q duxuTF dui in cet. 2 deus om. W 3 alt. qui eras. 2, om. QD 4 prespicuum W 5 repeto (repp. 2a.r.) QZDS non ut in W ut non 2 6 porphirii WBS porfyrii u porfirii ZD 7 impiarem W 8 alt. in om. W 9 uellint nollint uW.Zac. con- sensuri B et marcus Q 10 apostoli petri 2 11 isaia WB ysaia S esaia u2D esaia Q 12 mittam WB ego mitto S 13 praeparauit uD,Ba.c.m2 tuam] add. ante te QZ 14 domino QDS 15 de u a 2 ex B e WQDS 16 isaia u WB ysaia S \'esaia 2D esaia Q 17 ecce-19 inf. om. W mitto Q2 mittam cet. ego mitto S 18 praeparauit uD,Σa.c. tuam] add. ante te QB Mal.] malachia in QDS,2a.c. pos.] scriptum B 20 isaia u WE ysaia S esaia QZD marchua WB 22 isaia WBS esaia IIQZD mittam 2a.c.m2B ego mitto S )

519
non scribitur in Isaia, ut diximus, sed in Malachia, in nouissimo duodecim prophetarum? soluat hanc quaestiunculam inperita praesumptio, et ego erroris ueniam deprecabor.

idem Marcus inducit adpharisaeossaluatoremloquentem: numquam legistis, quid fecerit Dauid, quando necessitatem habuit et esuriuitipse et socii eius, quomodo ingressus est domum dei sub Abiathar pontifice et panes propositionis comedit, quibus non licebat uesci nisisolis sacerdotibus?

legamus Samuhelem — siue, ut in communi habetur titulo, Regnorum libros — ibique repperiemus non \'Abiathar\' scriptum esse, sed \'Achimelech\' pontificem, qui postea a Doec cum ceteris sacerdotibus Saul iubente percussus est. pergamus ad apostolum Paulum. scribit ad Corinthios: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. sed, sicutscriptum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit deus diligentibus s e.