Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Transeamus ad cetera — neque enim epistulae breuitas patitur diutius in singulis morari —: idem Matheus loquitur: hoc autem totum factum est, ut conpleretur, a domino quod dictum est per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet filium et uocabunt nomen eius Emmanuhel. quod Septuaginta transtulerunt: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuhel.

si uerba calumniantur, utique non est ipsud \'habebit\' et \'accipiet\' nec \'uocabunt\' et \'uocabitis\'. porro in Hebraeo ita scriptum legimus: ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabit nomen eius Emmanuhel. non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Iudaei, qui erant dominum negaturi, sed uocabit, inquit, ipsa, quae concipiet, ipsa uirgo, quae pariet.

in eodem euangelista legimus Herodem aduentu magorum fuisse turbatum scribisque et sacerdotibus congregatis sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur, illosque respondisse: in Bethlem Iudae; sic enim scriptum est in propheta: [*]( 5 *Matth. 1, 22-23 9 *Esai. 7, 14 (sec. LXX) 13 *Esai. 7, 14 (sec. Hebr.) 17 cf. Mattb. 2, 3-6 20 *Matth. 2, 5-6 ) [*](1 omiserint S transf. uerb. g pro] de W e S 2 sacrilegum Q2D mist. WBS 3 epistola W breu.] neritas S 4 in om. S morari u,Za.c. immorari cet. Matthaeus S 5 totum s. I. 2, om. Q impler. 2 adimpler. S a-est u quod dict. est a dom. cet. 7 uocabitur 2 8 emanuhel u,2a.c. emmanuel QB 10 uocabit W emanuhel Za.c. emmanuel uB emmanel Q 11 calumniantur 11 calu(oTF)m- (mpBS)niamur cet. ipsud u idem W ipsum cet. nec] et nec u neque S 12 uocabunt] uocabitnr 2 uocabitis] nocabis W ebreo TPx leg. ita scr. S ita] iuxta quod 2, om. [J 13 uocabis [J uocabitur 2 14 emanuhel Za.c.S emmanuel [JWB acaz W 16 uocauit uD pr. ipsa] ipsa uirgo B concipiet et 1V 17 eodem inquid D aduentu u aa(om.S) aduentam cet. 18 scrib.-scisc. om. W 20 bethlem Za.c. bethleem uQD,2p.c. betleem 1F bethlehem S belleem B iudaee W iudcae Q in] a B )

517
et tu, Bethlem, terra Iuda, nequaquam minima es in ducibus Iuda; de te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israhel. hoc exemplum in uulgata editione sic fertur: et tu, Bethlem, domus Effratha, modicus es, ut sis in milibus Iuda; de te mihi egredietur, ut sit princeps in Israhel.

quanta inter Matheum et Septuaginta uerborum ordinisque discordia, magis hoc admiraberis, si Hebraicum uideas, in quo scriptum est: et tu, Bethlem Effratha, paruulus es in milibus Iuda; ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel. considera gradatim, quae ab euangelista sint posita: et tu, Bethlem, terra Iuda: pro \'terra Iuda\' in Hebraico habet (Effratha), in Septuaginta \'domus Effratha\'; nequaquam minima es in ducibus Iud a: in Septuaginta legitur \'modicus es, ut sis in milibus Iuda\', in Hebraeo \'paruulus es in milibus Iuda\' sensusque contrarius Septuaginta sibi in hoc dumtaxat loco et Hebraico concordante.

euangelista enim dixit, quod non sit paruulus in ducibus luda, cum e regione sit positum: \'paruulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi paruulo et modico [*]( 4 *Mich. 5, 2 (sec. LXX) 8 Mich. 5, 2 (sec. Hebr.) 11 Matth. 2, 6 13 *Matth. 2, 6 ) [*]( 1 bethlem u,Ia.c. bethleem QDB,Zp.c. betleem W bethlehem S 2 duc.] iudic. D de] ex QSDS ingredietur W 4 bethleem !JB,Zp.c. betleem W bethlehem S effrata ZBS efphrata W eufratha u (u exp.) D eufrata Q 5 ut sis ΩΣ,B s. l. (el. lin. 14), om. cet. de] ex B 6 in s. I. W quanta u W, add. sit (Bm2) cet. Matthaeum S 7 discordiam u mag. hoc] mag. uel sic mag. S 8 hebraicam ΩΣα.c. ebreicum W quo uW quo ita cet. bethlem Za.e. behtlem D bethleem u!J,Zp.c. betleem W bethlehem S belleem B 9 effratha u effrata ZBS efphrata W eufratha D eufrata Q paruulus in ras. m2B paraula Q 11 gratim W euangelistis Q sunt QZDS bethlem D betlem Za.c. bethleem uQB betleem W,Zp.e. bethlehem S 12 in hebr. pro terra iuda D pro terra iuda om. B ebreico W effrata BS efphrata W efrata u effratam QZ eufratham D 13 effrata QZBS errata u ephrata W cnfrata D; add. et pro S 14 due.] iudic. D alt. in] quod in QZDS 15 ebreo W 16 contr.] add. est S loco dumt. B 17 ebreico W in hebraico 2 19 es quidem S paruulo u parno cet. )

518
egredietur dux Israhel secundum illud apostoli: elegit infirma mundi deus, ut confundat fortia\'. porro, quod sequitur: qui regat — uel \'qui pascat\' — populum meum Israhel, aliter in propheta esse perspicuum est.