Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in hoc, ut arbitror, loco iuxta quorundam prudentiam euangelista piaculi reus est, quod ausus sit prophetae uerba ad dei referre personam. scribit supra dictus euangelista ad angeli monitum tulisse Ioseph paruolum et matrem eius et intrasse Aegyptum ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut inpleretur, quod dictum est a domino per prophetam: ex Aegypto uocaui filium meum. hoc nostri codices non habent, sed in Osee propheta iuxta Hebraicam scribitur ueritatemu.quia puer Israhel, [*]( 3 *Zacli. 12, 10 8 *Matth. 26, 31 11 Zach. 13, 7 14 cf. Matth. 2, 13-15 18 Matth. 2, 15 20 Os. 11, 1 (sec. Hebr.) ) [*]( 1 conpuncx. u W conpux. D 2 graeca mendis tantum non carent in uW, deprauata uel manca in cet. 3 aspiciunt 2 qui B 4 discrepant Zp.c.B euangelista u W -stae(e) cet. et uS, s. I. 2, om. cet. sept. 11 interpretum W sept. (-te S) interpretum cet. 5 sermone S spiritu D 7 praedicentem SDB 9 disp. ou. sat] aut W alt. in om. Q ebreo W 10 multum S est om. S 11 ex] et D propheta ZI) rogamus D 12 dispe(aD)rgantur WDS ut in hoc 2 13 quarundam u 14 scripsit S 16 paruol. uW parunl. cet. intr.] add. in D s. l. m2 S egypt. W egipt. BS 17 erodis u ut om. W adimpleretur fJ 18 est om. Q proph. dicentem IS cum Vulg. egipto WBS 19 oseae ItZD prophetam TV, om. S 20 hebreic. WD ebraic. 2 ner. scr. B uer.] add. cum ait 2 )

515
dilexi eum et ex Aegypto uocaui filium meum. pro quo in eodem loco Septuaginta transtulerunt: quia paruulus est Israhel, et dilexi eum et ex Aegypto uocaui filios eius.

num omnino repudiandi sunt, qui istum locum, quia ad Christi maxime pertinet sacramentum, aliter transtulerunt, an danda potius uenia ut hominibus iuxta sententiam Iacobi dicentis: multa peccamus omnes; et, si quis in uerbo non peccat, iste perfectus est uir, potens refrenare omne corpus? illud uero, quod in eodem euangelista scribitur: et ueniens habitauit in ciuitate, quae dicitur Nazaret, ut inpleretur, quod dictum est per prophetam, quia Nazareus uocabitur, respondeant logodaedali et fastidiosi aestimatores omnium tractatorum, ubi legerint, discantque in Isaia positum.

nam in eo loco, ubi nos legimus atque transtulimus: et exiet uirga de radice Iesse et flos de radice conscendet, in Hebraeo iuxta linguae illius ἰδίωμα ita scriptum est: exiet uirga de radice Iesse et Nazareus de radice eius crescet. cur hoc [*]( 2 *Os. 11, 1 (sec. LXX) 7 *Iac. 3, 2 10 *Matth. 2, 23 13 cf. Plato Phaedrus 266 E. Cicero orator 39 15 *Esai. 11, 1 (sec. LXX) 17 *Esai. 11, 1 (sec. Hebr.) ) [*](1 dil. uTF et dil. (-xit Q) cet. est et dil. S egipto WBS meum] seq. iterum 514, 19 hoc nostri-515, 1 meum (514, 19 prophetam, 20 ebreicam, 515, 1 egipto) eadem manu deleta W 2 quo] quo et DS 3 est (t eras.) W dilexit Q egypto S egipto WB uocauit Q 4 filium W,2p.c.m2 num] nunc Wp.c. numquid B qui] quiafiTFZD 5 quia u qui cet. 6 Iac. sent. S 8 peccat] offendit S uir perf. est 2 potens—corp. del. m2 B potest SJZD et potest S 9 refrenari D 10 uen.] uenit et QDS ueniens et (et exp.) 2 ciuitatem uS quae dic. om. W 11 nazareth Ω,D(th ex ht)B natzareth W 12 prophetas S quoniam 2 nazareus uÜS natzareus W Dazaraeus cet. respondent W 13 locodedali DS loco de taliQ2 ergo dedali W loco et mali B (1. maliuoli p.c.m2) λογοδαίὸαλοι S 14 legerunt QD 2a.r. isaia uB isaiam W ysaia S esaia ΩΣ esaiam D 15 atque transt. om. Q et transt. in mg. 2 atque] et 2DS et u, om. cet. 16 eius ascendet (conscendet D) 2DBS in] et in QZDS ebrae(e)o W,2a.c. 17 illius IAIQMA u W eius idioma cet. ita—crescet] nazareus seribitur ÜZDS; uerba naz. scr. m2 deleta post 18 crescet exhibet B 18 gesse W nazareus u, W (z ex tz) nazaraeus cet. ) [*]( 33* )

516
omiserunt Septuaginta? si non licet uerbum transferre pro uerbo, sacrilegium est uel celasse uel ignorasse mysterium.