Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quantum distet ab euangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. sed et in Hebraeo, cum sensus idem sit, uerba praepostera sunt et paene diuersa: et dixi, inquit, ad eos: si bonum est in oculis uestris, adferte mercedem meam; et si non, quiescite. et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos. et dixit dominus ad me: proice illud ad statuarium, decorum pretium, quod adpretiatus sum ab eis. et tuli triginta argenteos et proieci eos in domo domini ad statuarium. accusent apost.

olum falsitatis, quod nec cum Hebraico nec cum septuaginta congruat translatoribus et, quod his maius est, erret in nomine — pro Zacharia quippe Hieremiam posuit - ; sed absit hoc de pedisequo Christi dicere, cui curae fuit non uerba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. ueniamus ad aliud eiusdem Zachariae testimonium, quod Iohannes euangelista sumpsit iuxta Hebraicam ueritatem: uidebunt, [*]( 1 *Zach. 11, 12-13 (sec. LXX) 10 *Zach. 11, 12-13 (sec. Hebr.) 23 *Ioh. 19, 37 ) [*]( 1 et om. u dic S 2 est om. W mihi-merc. om. W 3 renuite B trigente W 4 dixit quoque S eos B 5 conflatorium S et cons.-7 confl. om. W 6 tulli u 7 domum S conflatorium Zp.c.s 8 euangelistarum B 9 et om. S 10 dixit u 12 pr. et om. B 14 dequorum W 15 quo Vulg. tulli W 16 proici W illos 2 cum Vulg. ad stat. in d. dom. DBS domum Vulg. estatuarium W 17 accussent u accusant QZlJS he(he-Z) breico WD hebreo Q,Za.c. 19 iherem. BS ierem. S 20 pediss. BS pendiss. Wp.c.m2 cura Bp.c.m2 fuit om. D 21 sillabe D 22 aliud] illud S dauid D zachariam u, om. D 23 sumpsit u sumit cet. assumit S ebraic. S he(hae- W)breic. Wa.c.mSD uiderunt HZDS ) [*]( LIV. HieroQ. Epist. I. ) [*]( 33 )

514
in quem conpunxerunt, pro quo in Septuaginta legimus: xaL ἐπιβλέψονται πρός με, ἀνθ\' ὧν ἐνωρχήσαντο, quod interpretati sunt Latini: et aspicient ad me pro his, quae inluserunt siue insultaueruut.

discrepat euangelista et Septuaginta nostraque translatio, et tamen sermonum uarietas spiritus unitate concordat. in Matheo quoque legimus dominum praedicantem apostolis fugam et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem: scriptum est, ait: percutiam pastorem et oues dispergentur. at in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter est; non.enim ex persona dei dicitur, ut euangelista uult, sed ex prophetae deum patrem rogantis: percute pastorem, et dispergentur oues.